Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
147
Einzelbild herunterladen
 

TIMORVMENOS.Omneis produxi ac uendidi: inscripsi illicoAedeis mercedem quasi talenta ad quindecimCoêgi: agrum hunc mercatus sum: hic me exerceo:Decreui, tantisper me minus iniuriaeChreme meo gnato facere, dum fiam miſer.Nec mihi fas esse ulla me uoluptate his frui,Nisi ubi ille huc saluos redierit meus particeps.Ch. Ingenio te esse in liberos leni puto, eIllum obsequentem, si quis recte aut commodeTractaret. uerum neque tu illum sati noueras,Nec te ille. hoc ubi fit, ibi non uere uiuitur.Tu illum, nunquam ostendisti, quanti penderes,Nec tibi ille est credere ausus quae est aequum patri.Quod si esset factum, haec nunquam euenissent tibiMe. Ita res est, fateor: peccatum à me maximum est.Ch. Menedeme, at porro recte spero: illum tibiSaluum affuturum esse hic confido propediem.Me. Vtinam dij ita faxint. Chr. facient. nunc, si commodum est,Dionysia hio sunt, hodie apud me sis uolo.Me. Non possum. C. cur non? quaeso tandem aliquantulumTibi parce: idem absens facere te hoc uolt filius.Me. Non conuenit, qui illum ad laborem impulerimNunc me ipsum fugere. Ch. siccine est sententia?Me. Sic. Ch. bene uale, Me. & tu. Ch. lacrumas excußitmihi,Miseretque me eius: sed, ut dici tempus est,Monce

147