HEAVTON144Nunquam tam mane egredior, neque tam uespereDomum reuertor, quin te in fundo conspicerFedere, aut arare, aut aliquid ferre denique.Nullum remittis tempus, neque te respicis.Haec non uoluptati esse, satis certo scio.At enim me, quantum hic operis fiat, poenitetQuod in operae faciundo operae consumis tuae,Si sumas in illis exercendis, plus agas.Me. Chreme, tantum ne est ab rem tua otij tibi,Aliena ut cures, eaque, nihil quae ad te attinent?Ch. Homo ſum: humani à me nil alienum puto.Vel me monere hoc, uel percontari puta:(Rectum est) ego ut faciam, non ut deterream.Me. Mi hi sic est usus. tibi ut opus est facto, face.Ch. An cuiquam est usus homini, se ut cruciet? Me-mihi est.C. Si quid laboris est, nollem: sed istuc quid mali est:Quaeso, quid de te tantum meruisti? Me. heu hoi.Ch. Ne lacruma, atque istuc, quidquid est, fac me ut seNe reti ce: ne uerere: crede inquam mihi:Aut consolando, aut consilio, aut re iuuero.M. Scire hoc uis? C. hac causa equidem, qua dixi tibi.M. Dicetur. Ch. istos rastros tamen intereaDepone, ne labora. Me. minime. Ch. quam rem agisMe. Sine me, uacuum tempus ne quod duim mihiLaboris. Ch. non sinam inquam. Me. ah, non aequifacis.Ch. Hui
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten