ACTVS PRIMI SCENAE IPERIOCHA I. C.Expositio argumenti in personas collata. Imagoadolescentis libidinosi, & perditi amore: & rectemonstrantis serui probi ac fidelis.PHAE DRIA, PARMENO.Iambici senarij.Vid igitur faciam? non eam? nenunc quidem,Cum accersor ultro? an potius itame comparem,Non perpeti meretricum contu-melias?Exclusit, reuocat, redeam? non, si me obsecret.Pa. Siquidem hercle poßis, nil prius, neque fortius;Verum si incipies, neque perficies nauiter:Atque ubi pati non poteris, cum nemo expetet,Infecta pace, ultro ad eam uenies, indicansTe amare, & ferre non posse: actum est, ilicet,Peristi: eludet, ubi te uictum senserit.Proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,Here, quae res in se neque consilium, neque modumHabet ullum, eam consilio regere non potes.In amore haec omnia insunt uitia, iniuriae,Suspectiones, inimicitiae, induciae,Bellum, pax rursum. incerta haec si tu postulesRatione certa facere, nihilo plus agas,
14