Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
70
Einzelbild herunterladen
 

70PROLOGVS.Dediſſe, & nil dediſſe uerborum tamen:Colacem esse Naeui, & Plauti ueterem fabulanParasiti personam inde ablatam, & militis.Si id est peccatum, imprudentia estPoëtae, non qui furtum facere studuerit.Id ita eſſe, uos iam iudicare poteritis.Colax Menandri est: in ea est parasitus ColaxEt miles gloriosus: eas se non negatPersonas transtulisse in eunuchum suamEx Graeca: sed eas fabulas factas priusLatinas scisse sese, id vero pernegat.Quòd si personis ijsdem uti alijs non licet:Qui magis licet currentes seruos scribere,Bonas matronas facere, meretrices malas.Parasitum edacem, gloriosum militem,Puerum supponi, falli per seruum senem,Amare, odisse, suspicari? deniqueNullum est iam dictum, quod non dictum sit priusQuare aequum est uos cognoscere, atque ignoscere,Quae ueteres factitarunt, si faciunt noui.Date operam, & cum silentio animaduortite,Vt pernoscatis, quid sibi eunuchus uelit.

Verum si incipieAtque ubi pati n.Te amare, & ferre v.Paisirelude