Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
72
Einzelbild herunterladen
 

72EVNVCHVSQuàm si des operam, ut cum ratione insanias.Et quod nunc tute tecum iratus cogitas:Egone illam? quae illum? quae me? quae non? sine mo-Mori me malim: sentiet qui uir siem:Haec uerba me hercule una falsa lacrumula,Quam, oculos terendo misere, uix ui expresserit,Restinguet: & te ultro accusabis, & ei dabisVltro supplicium. Ph. indignum facinus. nunc ego &Illam scelestam esse, & me miserum sentio:Et taedet: & amore ardeo: & prudens, sciens,Viuus, uidensque pereo: nec, quid agam, scio.Pa. Quid agas? nisi ut te redimas captum quàm quiMinimo: si nequeas paululo, at quanti queas:Et ne te afflictes. Ph. itáne suades? PA. si sapis:Neque, praeterquam quas ipse amor molestiasHabet, addas: & illas, quas habet, recte feras.Sed ipsa egreditur nostri fundi calamitas:Nam quod nos capere oportet, haec intercipit.THESES ETHICAE Amor caecus est, cum mentes amatorum excaecet.2 Amatorum summa est inconstantia: exclusi ma-gis ardent: exemplo est Phædria.Amor paulatim temperandus est. & non exacerbandus, uel iuxta Ouidij remedium.ACTVS PRIMI SCENAE IIPERIOCHA I. C.Ama-

Talerire:Mheri int[:emo horreoxde ad igne