ANDRIACoacta, egregia forma, atque aetate integra.So. Hei uereor, ne quid Andria apportet mali.SI. Primum haec pudice uitam, parce, ac duriterAgebat, lana, ac tela uictum quaeritans:Sed postquam amans acceßit, pretium pollicens,Vnus, & item alter: ita ut ingenium est omniumHominum à labore procliue ad lubidinem,Accepit conditionem, dein quaestum occipit.Qui tum illam amabant, forte, ita ut fit, filiumPerduxere illuc secum, ut una esset, meum.Egomet continuo mecum: certe captus est:Habet. obserualam mane illorum seruulosVenienteis, aut abeunteis: rogitabam, heus puer,Dic sodes, quis heri Chrysidem habuit? nam AndriaeIlli id erat nomen. So. teneo. Si. Phaedrum, aut CliniamDicebant, aut Niceratum. (nam hi tres tum simulAmabant) eho, quid Pamphilus? quid? symbolumDedit, coenauit. Gaudebam. item alio dieQuærebam: comperiebam nihil ad PamphilumQuidquam attinere. enimuero spectatum satisPutabam, & magnum exemplum continentiae:Nam qui cum ingenijs conflictatur eiusmodi,Neque commouetur animus in ea re tamen,Scias posse habere iam ipsum suae uitae modum.Cum id mihi placebat, tum uno ore omnes omniaBona dicere, & laudare fortunas meas,Qti gnatum haberem tali ingenio praeditum.Quid
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten