Druckschrift 
Publius Terentius
Seite
7
Einzelbild herunterladen
 

TERENTIIQuid uerbis opus est? hac fama impulsus Chremes,Vltro ad me uenit, unicam gnatam suamCum dote summa filio uxorem ut daret.Placuit: despondi: hic nuptijs dictus est dies.So. Quid obstat, cur non uerae fiant? Si. audies.Fere in diebus paucis, quibus haec acta sunt,Chrysis uicina haec moritur. So, o factum bene:Beasti: metui à Chryside. Si. ibi tum filiusCum illis, qui amabant Chrysidem, una aderat frequens:Curabat una funus: tristis interim,Non nunquam conlacrumabat. placuit tum id mihi.Sic cogitabam: hic paruae consuetudinisCausa mortem huius tam fert familiariter:Quid, si ipse amasset? quid mihi hic faciet patri?Haec ego putabam esse omnia humani ingeniMansuetique animi officia. quid multis moror?Egomet quoque eius causa in funus prodeo,Nihil suspicans etiam mali. So. hem quid est? Si. scies.Effertur: imus. interea inter mulieres,Quae ibi aderant, forte unam aspicio adolescentulam,Forma. So. bona fortasse. Si. & uoltu SosiaAdeo modesto, adeo uenusto, ut nihil supra.Quia tum mihi lamentari praeter ceterasVisa est, & quia erat forma praeter ceterasHonesta, & liberali: accedo ad pediſequas:Quae sit, rogo. sororem esse aiunt Chrysidis.Percussit illico animum. at at, hoc illud est,HissA iiij