TERENTIISI. Ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi.Quas credis esse has, non sunt uerae nuptiae.Sò. Cur simulas igitur? Si. rem omnem a principio audies,Eo pacto & gnati uitam, & consilium meumCognosces, & quid facere in hac re te uelim.Nam is postquam excessit ex ephebis Sosia,Liberius uiuendi fuit potestas: nam anteaQui scire posses, aut ingenium noscere,Dum aetas, metus, magister prohibebant? So. ita est.SI. Quod plerique omnes faciunt adolescentuli,Vt animum ad aliquod studium adiungant, aut equosAlere, aut canes ad uenandum, aut ad philosophos:Horum ille nihil egregie praeter caeteraStudebat, & tamen omnia haec mediocriter:Gaudebam. So. non iniuria: nam id arbitrorAdprime in uita esse utile, ut NEQVID NIMIS.SI. Sic uita erat: facile omneis perferre, ac pati:Cum quibus erat cunque una, ijs sese dedere,Eorum obsequi studijs, aduersus nemini,Nunquam praeponens se alijs. ita facillimeSine inuidia inuenias laudem, & amicos pares.So. Sapienter uitam instituit: nanque hoc temporeOBSEQUIVM AMICOS VERITASODIVM PARIT.SI. Interea mulier quaedam abhinc trienniumEx Andro commigrauit huc uiciniæ,Inopia, & cognatorum neglegentiaCoacta.A iij
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten