Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

tur. nam Adelphorum principium Varro etiam praefertprincipio Menandri. non obscura fama est, adiutum Terentium in scriptis à Laelio et Scipione: quibuſcū famili-ariter uixit. eandem ipse auxit: nunquam enim nisi leui-ter, se tutari conatur: ut in prologo Adelphorum.Nam quod isti dicunt male uoli, homines nobilesHunc adiutare, assidueque una scribere:Quod illi maledictum uehemens existimant,Eam laudem hic ducit maximam: cum illis placet,Qui uobis uniuersis, & populo placent:Quorum opera in bello, in otio, in negotio, &c.Videtur autem se leuius defendisse, quia sciebat Laelic& Scipioni non ingratam esse hanc opinionem: quae tamen magis, & usque ad posteriora tempora ualuit. Qu.Memmius in oratione pro se ait P. Africanus, qui à Te-rentio personam mutuatus, quae domi luserat ipse, no-mine illius in scenam detulit. Nepos auctore certo comperisse se ait: C. Laelium quondam in Puteolano kal. Martij, admonitum ab uxore, temporius ut discumberet,petijsse ab ea, ne interpellaretur: serius tandem ingres-sum triclinium, dixisse, non saepe in scribendo magissucceßisse sibi: deinde rogatum ut scripta illa proferret,pronunciasse uersus, qui sunt in Heautò timorumeno,Sati pol proterue me Syri promissa huc induxerunt.Santra Terentium existimat, si modo in scribendo ad-autoribus indiguerit, non tam Scipione & Laelio uti po-tui sse, qui tunc adolescentuli fuere, quàm Sulpicio Gal-lo, homine docto, & qui consularibus ludis initium fe-cerie