Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

τετῳRudtare in.

guit, contendens utroque maiorem natu fuisse, quamuis Cornelius Nepos aequales omnes fuisse tradat, &Porcius suspicionem de consuetudine per haec faciat:Dum lasciuiam nobilium & fucosas laudes petit,Dum Africani uocem diuinam inhiat auidis auribus,Dum, ad Furium se caenitare, & Laelium, pulchrum putat,Dum se amari ab hisce credit, crebro in Albanum rapiOb florem aetatis suae, ad summam inopiam redactus est.Itaque è conspectu omnium abijt Graeciam in terramultimam:Mortuus est in Symphalo Arcadiae oppido: nil PubliusScipio profuit, nihil ei Laelius, nil Furius,Tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillime.Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam:Saltem ut esset quò referret obitum domini seruulus.Scripsit comoedias sex. ex quibus primam Andriamcum Aedilibus daret, iussus antè Caecilio, recitare, adcoenantem cum uenisset, dictus est initium quidem fa-bulae, quòd erat contemptiore uestitu, subsellio iuxtalectulum residens legisse, post paucos uero uersus, in-uitatus ut accumberet, coenasse una, deinde caetera per-currisse non sine magna Caecilij admiratione. & hancautem, & quinque reliquas aequaliter populo proba-uit. quamuis Volcatius de enumeratione omnium itascribit: Sumetur Hecyra sexta ex his fabula.Eunuchus quidem bis acta est, meruitque pretium,quantum nulla antea cuiusquam comœdia, id est octomillia nummum: propterea summa quoque titulo ascribè5