Druckschrift 
Publius Terentius
Einzelbild herunterladen
 

to the

cerit fabularum dandarum: uel Qu. Fabio Labeone, & M.Popillio, consulari utroque, ac poeta: ideo ipsum non iu-uenes designasse, qui se adiuuisse dicerentur, sed uiros,quorum operam & in bello, & in otio, & in negotio po-pulus sit expertus. Post editas comœdias nondum quintumatque trigesimum egressus annum, causa euitandae opi-nionis, quia uidebatur aliena pro suis edere, seu perci-piendi Graecorum instituta moresque quos perinde ex-primeret in scriptis, egressus urbe est, neque amplius redijt. de morte eius Volcatius tradit,Sed ut Afer sex populo edidit comoedias,Iter hinc in Asiam fecit: nauim cum semelConscendit, uisus nunquam est, sic uita uacat.Qu. Consetius redeuntem è Graecia perijsse in maridicit cum centum & octo fabulis conuersis à Menandro.ceteri, mortuum esse in Arcaniae Stymphalo tradunt,Cn. Cornelio Dolabella, M. Fuluio Nobiliore cos mor-bo implicitum acri, dolore ac taedio amissarum fabula-rum, quas in naui praemiserat, ac simul fabularum, quasnouas fecerat. Fuisse dicitur mediocri statura, gracilicorpore, colore fusco. reliquit filiam, quae equiti Rom,nupsit. item hortulos XX. iugerum, uia Appia ad Martisuillam: quo magis miror Porcium scribere, nil PubliusScipio profuit, nihil ei Laelius, nil Furius,Tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillime.Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam;Saltem ut esset, quò referret obitum domini seruulus.hunc Afranius quidem omnibus comicis praefert, scriben