28
Testimonium horrende visionis servo tuo extitit causa salutifere con-versionis. Adhuc enim vivit et est abbas eiusdem cenobii, vir honestuset notus michi satisque familiaris. Ut enim taceam de salute eorum,qui corpus Christi digne tractare merentur, quam salutifere sint manusipse tractantium circa necessitates aliorum, uno prodam exemplo.
9. De matrona, que tactu digitorum abbatis, quibusea die sacramentum tetigerat, sanata est.
Cum hoc anno essem cum abbate meo domino Henrico 1 ) inMonte sancte Walburgis 2 ), quedam honesta matrona, uxorfilii fratris sui, in eadem villa in infirmitate, quam medici squinan- 10tiam 3 ) dicebant, gravissime laborabat. Adeo vehemens erat dolor, utneque cibum neque sompnum capere posset; nam guttur cum maxillain tumorem versa tarn ardenti rubore perfundebantur, ut cognati etamici eius plurimum dolentes pene de salute eius desperarent. Invitatusab eis abbas advenit, feminam vidit et expavit. Cui compassus, valde 15spem habens in Christi sacramento, locum infirmitatis, illa postulante,extremis digitis tangens, in hec verba cunctis audientibus erupit: „Tarnveraciter sicut hodie digitis istis corpus Christi tractavi, tarn veraciterde infirmitate hac convalescas". Erat enim tempus vespertinum, et ecce!in ipsa nocte levi sopore pressa vidit quandam personam religiosam 20coram se stantem, que manum gutturi eius adhibens eodem modo, quoet abbas, illam tangere cepit. Que ait: „Surge; convaluisti enim". Adhanc vocem illa leta evigilans, miro modo saniem cepit evomere moxquelevius habere. Ad tactum siquidem apparentis, ut ei videbatur, malacongeries apostematis rupta est atque soluta. Mane venientibus nobis 25ad eam consolationis gratia, que in sompnis viderat, cum summaiocunditate recitavit, personam, cuius tactu sanata est, abbateminterpretans.
Quam efficax medicina sit et corporis et mentis sacramentum cor-poris Christi, subsequens relatio declarat. 30
1 conv. vel conversacionis 2a. h. — 2 cen. valde hon. la; vir bonevite et hon. lc. — 3 devotus für notus 2a. b. — 4 fuerunt für sint Ib. —8 Cum a. preterito e. 2a. b. — Hinrico lc. — 9 Walpurgis td. — uxormilitis in e. v. 2a. b. — 10 villa infirmata est infirmitate Ib. > — 13 per-fundebatur ld.2a.b. — 17 prorupit la. — 19 enim tunc t. Id. — ve-sperarum 2a. b. — 20 qu. sponsam iuxta se st. la. — 21 >quo et angelusIb. — 23 Sanitätern c. la. — 24 lenius 2b; melius td. — 25 cor-rupta Ib. — 26 cum multa ioc. Id. — 27 ioc. omnia secundum ordinemrec. 2a. b. — cuius manu s. est et dei virtute abbatem (virtutem abbati 2b)i. et sie sanata gracias deo agere non postposuit (Rest fehlt) 2a. b. —30 declaracio reserabit lb; declaret lc.
x ) S. oben S. 22 Anm. 5.
2 ) Cistercienserinnenkloster Walberberg bei Brühl; vgl. Band 1,1Ajnm. 2.
3 ) Altfranzösisch 'esquinance', Bräune, Kehlsucht.