Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
448
Einzelbild herunterladen
 

448 Nr. 280. 1530 Sommer-Herbst.

caes. M tem inter s mu,n D. dementem VII. pont. max. et eius ill inamD nem agitari solet, cognovissem intellexissemque inter caeterasuper nomine Aemiliae contentionem versari, non me potui con-tinere, quin optimos quosque authores vetusto<s> et recencioresplerosque negocio super hoc reviderem.

Obtulit se primum T. Livius. Is libro VIII. et IX. 1 de belloMacedonico et Asiatico, quae sub M. Aemilio Lepido et C. Fla-minio consulibus gesta sunt, et a IX. principio ita inquit: C.Flamini[n]us consul, cum Apuanos Ligures perdomuisset pacem-que finitimis dedisset „et quia a bello quieta ut esset provinciaeffecerat, ne in ocio militem haberet, viam a Bononia perduxitAretium", et deinde subiungit: M. Aemilius alter consul „tumtransmontanos adortus (in bis et Frisinates Ligures erant, quosnon adierat C. Flaminius) omnes Aemilius subegit armaque ademitet de montibus in campos multitudinem deduxit. Pacatis Ligu-ribus in Agrum Gallicum exercitum duxit viamque a Placentia,utFlaminiae committeret, Ariminum perduxit." Hactenus Livius. 2

Ex Strabone vero Geographicorum libro V. ita legimus: Hieille Scaurus est, qui per Pisas et Lunam usque Sabatios viamstravit Aemiliam et hinc per Dertonam. Alia vero est Aemilia,quae Flaminiam excipit. Eodem enim in consulatu M. Lepiduset C. Flaminius collegae fuerunt; victores autem Ligurum straverehie quidem Flaminiam e Roma per Tusciam et Umbriam usqueAriminum, alter reliquam porro usque Bononiam et ex ea inAquileiam prope Alpium radices dueto per gyrum circa paludesopere. Huius regionis terminus monstratus est, quam cisalpinamnominamus Galliam, ad reliquam Italiam et montes ApenniniTusciae imminentes et Aesis amnis et postremo Rubico, utriqueAdriaticum (quod Hermolaus scribi dicit Atriaticum 3 ) intrantespelagus. 4 Sic itaque viae stratae et Aemiliae appellatae a Stra-bone duae sunt adnotatae. Quod vero Galliam cisalpinam Strabohie refert, Livius Agrum Gallicum, partem huius, esse voluit.

His a proximis diebus donavit nobis Raimundus Fugger, 6

a Der Absatz His — munitae sunt ist späterer Nachtrag.

1 der 4. Dekade. J Vgl. Livius 39, 2.

3 Vgl. Hermolai Barbari Castigationes Plinianae (seit 1492 wiederholtgedruckt) ad lib. 3., cap. 15. * Vgl. Strabo, Geogr. 5, 217.

6 Raimund Fugger (1489—1535), seit seines kinderlosen Oheims Jkoba