Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
442
Einzelbild herunterladen
 

442 Nr. 277. Vor 1529 September.

Ad Hieronymum Hauser iurisconsultnmConradus PeuthingerS.Cuinam, obsecro, hos meos lusus potius quam tibi dedicem,vir integer? Ego enim non solum meritorum erga me tuorummagnitudine huc invitor, verum etiam quod hoc semper in teintellexi situm, ut malis summa fide ac officio iustitiae liberiusservire quam corruptis auribus in peiorem partem festivius adu-lari. Quapropter tu nihil procul dubio efficere possis praeclarius,quam ut veritatem et iustitiam consiliis, diligentia ac industria provirili tua adiutes, ut ego quidem ac plerique tuam illam loquendilibertatem ac operam nobis magnae consolationi esse tandemsentiamus, praesertim cum te ceteris praestantissimis quoque virisprorsus nihil industriae autgratiaeinpatrocinando recusare apertumsit, cumque eo sis animo praeditus, ut multos e periculo singu-lari spe ac animo recipere coneris ac eorum causas ad prolixamcontentionis moram differri ducas indignum. Propterea etsi egomei memoriam measque res non minori tibi curae quam tuasesse scio, tarnen te herum atque iterum hortor et rogo, cummalevolorum meorum invidiam senseris quicquam in his meisrebus calumniae conari, me tibi defendendum putes. Hoc autemmaxime me male habet, cum plerique declamatores inepti, mirumquantum impudenter in foro oblatrantes, non modo egregie de-lirent, verum etiam in hanc illustrem iurisperitorum frequentiamsuspicionem augeant, quorum plane postquam in oculos omniumversutia incurrit, vides, quantum suspicionis hi vestris humerisimposuerint pondus. At vero cum eorum inflatam ac caninamfacundiam 1 ne praestantissimus quidem neque vitare quisquamnostrum neque praestare ullo pacto poterit, dum demum senten-tiis ac patrocinio utendum est eorum potissimum, qui verae iuris-prudentiae praesides incorrupta fide iustitiam propugnant ettuentur.Nihil est enim profecto in omni iurisprudentia maius neque gra-vius, quam ut ea diligenter auferat, quae nos tandem ad taeterri-mam litium contentionem allicere videantur. Cum enim litigandopendemus animis, tum sane variis ac undique circumfusi per-turbationibus et molestiis misere cruciamur et angimur. Nam iis

1 Über den Hund als Symbol advokatorisdier Rabulistik vgl. ff. Qrauert,Magister Heinridi der Poet in Würzburg und die römisdie Kurie (Abh.Mündien 27 [1912/ S. 180ff. und 493f.).