Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
433
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 272. 1528 November 30. 433

et Latinorum verborum non parum inseruerit, siquidem scripturaetestimonia citat Latine, in sermonem Latinum quam simplicis-sime potui totam converti, id quod neminem inique laturumexistimo. Certe mihi lectionem tum ob insolitas illas et obsoletasvoces, tum ob vetustatem scripti codicis non parvo labore scioconstitisse. Nihil addidi, nihil decerpsi sententiae, sed bona fidesola lingua mutata transferens reposui. Postremo qualiscumquehuius viri sit oratio, Simplex est, ut veritatem decet, ra avxa ovxaaal ttjv oxd<pi]v oxaqnjv Xeysi.

Hunc itaque auctorem cum restituissem et velut e tenebrisin lucem revocassem, non male mihi operam collocasse visussum. Equidem, quantum ego videre possum, in qualibuscumqueveterum scriptis plus sinceritatis est quam in argutissimis recen-tium sophistarum captionibus. Nolim haec ut neque quicquameorum, quae dico, in contumeliam cuiusquam dixisse. Sed tarnenhoc in confesso est: Postquam illud agmen irrefragabilium etilluminatorum suis subtilibus et speculativis conclusionibus inprecio esse coepit, et Christi gloriam obstinatam et sincerissimaveterum monimenta nobis e mauibus extorta esse. Certe crucispraedicatio non in vana contentione aut in persuasoriis humanaesapientiae verbis, sed in ostensione spiritus consistit. Hac prae-dicatione tot nationes unguis, moribus, institutis, religione interse dissidentes ipsasque pulclierrimarum disciplinarum inventricesAthenas ab erroribus, quibus misere vexabantur, Paulus apostolusad fidem reduxit. Verum et haec sie nequaquam aeeipi velim,quasi alionim vel famam carpam vel industriam. Per me liberumest unieuique illorum admirari ingenia, celebrare sanetitatem;omnes bene scripserunt. Id autem volo, ut suus honos habeaturmelioribus; idem quoque de iis, qui nunc scribunt, sentio. Nonenim inficias eo nostrum hoc saeculum et ingeniis et studiisflorere coepisse, si quis esset Maecenas, 11 qui novas plantas rigaret,et scribi nunc aliqua quamquam pauca, quae cum vetustissimistuo quoque iudicio conferri possunt. Tarnen iueundum esse puto,quae veterum fuerint studia non nescire. Si enim nihil placetquam quod novum est, quamdiu vel nobis etiam quae nostratempestate naseuntur placitura cogitemus, cum iam apud plaeros-que plaeraque sordeant? Quae autem non ob aliam rem quam

a Mecoenas Erstdruck.König, Peutingers Briefwechsel 28