404 Nr. 253. 1525 Frühjahr.
Zusammenkunft mit Peutinger, zu der dieser ihm die Erlaubniserwirken soll.
Augsburg. OA: Hs. 81 II fol.236r. Absdir. Bilds. — Adr.: Clarissimoutriusque iuris professori D. Conrado Peutingero, literatorum singulari omniumpatrono, detur scheda.
Gedruckt: Braun 4 S. 178.
Graciam et pacem a Deo patre et domino nostro Iesu Christo. 1Codiculum et quidem vetustissimum, vir clarissime, aliquandotibi creditum 2 non ego (diutius enim tunc adsistebam), sed aliusremissum" recepit his me nomine tuo allocutus verbis: Rescribas,si quid excerptis conforme offenderis. Ipse vero ocius codiculumoperose lustrando pauca reperiebam prioribus simillima. Et licettalibus fidem adhibeam omnino nullam, haud ignarus dierumtalium adsignationes tum bisextis tum sphaerae octavae continuomotu situm alternantes: Ut tarnen tibi aliquo mihi possibili grati-ficarer, excribebam et subito tum febrili tum podagrica divexaricoepi perplexitate, adeo ut coepta perficere potui minime. Sittibi eorundem verissimum argumentum, quod seil., relatu certiorredditus gnatam tuam, virginem tunc aeque castissimam atqueprudentissimam, nuptui a te traditam, :! vice encomii epithalamiumquoddam seeundum ingenioli mei parvitatem scribere praesump-sisse<tn>, cuius inicium erat:
Nuptias castae sobriae pudicacvirginis, doetae pariter benignae etc.,sed morbo praevalente quaeque compulsus omittere. Nolis ergoVitum tuum tibi deditissimum morae aecusatum iri, quum nonnegligentia, sed infirmitas id fieri ocius vetuerit. Peroptarem, virpraestantissime, aliquando te coram alloqui ac solus cum solofabulari, forsitan non in re futili. Tuum ergo esset, id impetrare.Interim valeat Praestantia Tua cum suis omnibus Deo optimomaximo commendata.
Dig" Tuae humillimus F. Vitus Bild Acropolitanus.* remissum nachgetragen.
1 Vgl. Gal. I. 3; 1 Tim. I, 2: 2 Tim. 1. 2.
2 Vgl. oben Nr. 251.
8 Konstanze Peutinger hatte sidi am 15. Februar 1525 mit dem Ritterund Dr. iur. Meldiior Soiter von Windadi, Kanzler des Pfalzgrafen Friedridi IIvon Pfalz-Neuburg, vermählt: vgl. Lotter-Veith S.25f. und Stammtafel IIhinter S. 24.