Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
327
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 206. 1520 November 9. 327

veritas. Neque dubito, quin hoc animo sit Leo noster, ut tumdemum se gloriosum esse putet, si doctrinam Principis sui videritubique florere. Negat hoc tantum esse spectandum, quid mereaturLutherus aut si qui Luthero favent, sed quid conducat publicaeorbis tranquillitati. Magni refert, qui manum admoveant huicmalo et quibus remediis curetur. Admiscent enim sese huicnegocio quidam, qui laeva sedulitate- 1 malum exasperant atqueconduplicant, non tarn pontificis autoritati quam suis commodisconsulentes. Breviter sie agunt, ut non minus laedant optimasliteras ac linguas quam Lutherum. Neque aequum est, ob Luthericausam laedere innoxia, imo sanetissima studia; nee expedit, sinecausa plures in Lutheri negocium involvere.

Addebat esse perpendendum, quo fönte natus fuisset hietumultus: nimirum ex odio bonarum literarum, quas nunc mali-ciosa versutia conantur admiscere Lutherano negocio, quo nimirumeodem telo conficiant utrosque, licet multum inter sese semotos.Ita fieri, ut multi sint infesti Lutheri oppugnatoribus non ob aliud,nisi quod iidem tendant hisce euniculis in bonas literas; atquehoc odio commoti nonnulli favent Luthero, qui non erant alioquifauturi. Ostendebat non sine magno dolore, quam paucis annisquam late sese sparsisset huius mali contagium. Sibi non ignotosesse Germanorum animos, qui ducantur citius quam cogantur.Nee rem abfuturam a periculo, si nativa gentis ferocitas saeviciaquorundam exasperetur. „Videmus", inquit, 1 „hactenus pertinacemBohemiam et ab hac non admodum abhorrentes finitimas regiones.Saevicia saepius hactenus tentatum est neque quiequam promotum;diversis utendum remediis." Odium Romani nominis penitus in-fixum esse multarum gentium animis opinor ob ea, quae vulgode moribus eius urbis iaetantur et ob improbitatem quorundam,qui nonnunquam pontificis negocium non ex illius, sed ex suogerunt animo et sibi gerunt magis quam illi, quum nee pontificisit gerendum, nisi quatenus illius autoritas servit Christo gregiqueChristiane

Video rem hactenus multo aliter esse traetatam, quam viriprudentes putarint esse traetandam. Lutherus, etiamsi vera scrip-

!l leva saedulitate Erstdruck; danadi audi Allen.

1 nämlidi Faber in seinem „Consilium"