Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
324
Einzelbild herunterladen
 

324 Nr. 205. 1520 Oktober.

ob angustiam temporis commemorassem de iis, qui hinc emi-grando ad coelestia gaudia nondum forent admissi, sed adhucpurgantur, ut nostri aiunt, visi sunt quidam copiosiorem de eare sermonem desiderare. Quocirca operae pretium duxi, si quodtum per necessitatem intermissum nunc per opportunitatem re-sarciatur. Iam quia tu nobis operae huius author es, tibi potissi-rnum dedicatur. Fungeris autem officio patroni apud eos inprimis,apud quos religiosior ille secessus meus male auditur ac dam-natur, 1 perinde atque a gratitudinis ac pietatis studio per eumnunc cessare cogar. Quod si maxime facerem, non ipsius, sedlanguescentis animi vitio dandum foret, cuius tarnen ingratitudine(Seneca teste 2 ) nihil difficilius probari queat. Equidem nullasolitudo tarn avia, nulla inopia tarn egestosa, quae homines(modo vires suas ex<s>erat animus) omnino a charitatis abarceatstudiis. Caeterum ego eadem quae olim adhuc et volo et praesto,quantulacunque ipsa sunt. Verum hac lucubratiuncula apud teme expurgarim neque omnino me ingratum, quod ad amicosattinet, neque üovfißoXov, quod studiosi caeteri expostulant. Utenim quaerimoniae faciant finem, patrocinor hac ratione pauperi-bus et iis, qui vita defuncti sunt. Neque id ociosum. Sunt enimclancularii quidam ecclesiasticarum consuetudinum irrisores etiamhodie, qui opinantur nulla vivorum suffragia defunctis prodesse.Sed ut impii hoc sermone arguuntur, ita superstitiosorum com-menta non probantur. Audaculi enim, ne quid asperius dicam,definitores dispensatoresque sententiarum et iudiciorum Dei minusquam cupient hie legent. Non enim hie claves tinniunt, nonbullae crepant, nulli ad expugnandos christianos cruce signantur.Neque enim tale quiddam Damascenus, quamvis magnae autori-tatis tarn in oeeidentis quam in orientis ecclesia theologus, sub-oluit, etiam post Latinum illum sanetum Gregorium, cum tarnen

1 Am 23. April 1520 hatte Oecolampadius sein Amt als Augsburger Dom-prediger niedergelegt und war in das Kloster Altomünster eingetreten, zurÜberraschung seiner humanistischen Freunde, die fast alle den Sdirilt miß-billigten. Vgl. darüber A. Bigelmair, Oekolampadius im Kloster Altomünster,in: Beiträge z. Gesdi. d. Renaissance u. Reformation, Jos. Schledit z. 60. Ge-burtstag dargebracht (1917) S.14ff.; ferner die zwisdien Bild und Oeco-lampadius im Juli 1520 gewediselten Briefe, herausg. von A. Bigelmair in:Briefmappe US. 117 ff. (Reformationsgesddchtl. Stadien u.Texte, Heft40,1922).

2 Vgl. Seneca, De benefieiis 4, 33.