Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
264
Einzelbild herunterladen
 

264 Nr. 163. 1515 September 20.

commoditatem susceptus est; eum legas et relegas, atque, ubiopus erit, einendes puriusque vulgare expunctis et erasis a aliisineptiis interponas, ut tute et secure inter risus et detractorummorsus elabi posset. Scio etenim taetricos censores, qui cum ipsinihil scribant omnia tarnen taxant, numerant sillabas, regulisgrammaticae regulant omnia adeo, quod nee litera quidem ab eisintaeta relinquatur, atque hoc magis invidiae stimulis moti quamrecto animi iudicio faciunt. Iidem meum opusculum tanquamtrium dierum laborem pensiculabunt, volumen ingens quatuorfoliorum transtulisse et paueulos quosdam apices me adiecisseblacterabunt. Quorum etsi multis rationibus malevolentiam ef-fringere possem, nihil tarnen aliud respondeo, quam quod qui-libet huius rei studiosus respondere posset. Omnia enim ex multiscongesserunt quieunque dictionarios scripserunt. Quare ergo etmihi non liceat, si ex ipsis Omnibus colligens atque aromatariosimitans ex variis flosculis et herbarum succis tandem unam com-positionem efficiam? Aut cur non liceat, materiariorum exemploex omnibus lignis excidere, quae aedificio meo aptiora videntur,et domuni unam construere? Non enim animus fuit, generalemdictionarium et omnium rerum significata congerere, cum claris-simos et Latinae linguae copiosissimos habeamus Cornucopiae, 1Calepinum, 2 Nestorem, 3 Juni<an>um, 4 Tortellium, 5 M. Varronem, 6Festum 7 et alios, sed de rerum voeibus quasi sub breviarioquodam usitatiora colligere atque in ordinem per capita redigere,ne nobis semper tantorum librorum silvam percurrere necessesit, sed quae ad quotidianum fere usum pertinent in promptuet ad manum haberemus. Ideo huic libro recte (ut opinor) nomenindidi Promptuarium vocabulorum. Quemadmodum enim inpaenario multa et varia ad quotidianum usum esculentorum re-ponuntur, ita et in hoc libro multarum rerum vocabula, quibusfrequentius uti in sermonibus solemus, pulcro ordine collocata

a erasis et Erstdruck.

1 Von Nie. Perottus; vgl. oben S. 176 Anm.l. 2 Vgl. oben S. 176 Anm.3.

8 Dionysius Nestor, Vocabularius; seit 1488 mehrmals gedruckt.

4 Junianus Mains; vgl. oben S.51 Anm.5. r ' Vgl. oben S.51. Anm.6.

6 De lingua Latina, quemadmodum vocabula essent imposita rebus; seit1471 mehrmals gedruckt. 1 Sextus Pomponius Feslus,

De verborum significationibus; seit 1471 mehrmals gedruckt.