Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
235
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 139. 1513 Dezember 8. 235

139.Von Michael Hammelberg. 1513 Dezember 8. Ravensburg.Kann Peatingers Vermutung, daß das zweite der in derApuleiushandschrift enthaltenen Werke (De herba betonica) niclitvon Apuleius, sondern von Antonius Musa, dem Arzte desAugustus, verfaßt sei, auf Grund der ihm gelungenen Ent-zifferung der Überschrift bestätigen. Sendet die Handschriftzurück und bittet, Peutingers Annotationes zu Apuleius de her-barum medicaminibus nach ihrer Vollendung noclimals sehen zudürfen, ehe sie gedruckt würden.

München. StsB: Cod. Lat. 4007 fol. 52rff. Absdir.Gedruckt: Lotter-Veith S. 179.

Michael Humelbergius Chuonrado Peutingero S.Recte facis ac probe, quod omnia quaeque mihi communicas.Oblectat hoc me non parum et te nonnihil iuvabit id; ex prae-sentibus literis me totum Argum et prorsus Lynceurn teque ocu-latiorem agnosces. Nolim autem te de me semper optime meri-tum et tantopere dilectum male audire existimes, si superbiusculeiam quidpiam insonuerim et ea dixerim me invenisse, quae veloculorum acumine acutissimo cuique inventu difficillima sint ette alioqui oculatissimum effugerint. Non omnium est omnia cer-nere, uti neque omnium (quod paroemia dicitur) Corinthum navi-gatio. 1 Miraris iam, scio, et quidnam id sit, desideratissime ex-pectas edoceri; caperas frontem, quod non edissero. Si autemedissero, vix credes. Cogam tarnen credere, quando conceptisverbis non coniecturam aliquam, sed veritatem ipsam assererepersancte iuraverim. Credes eo libentius, quo hoc tibi gratius;gratissimum autem et esse debet et revera est, quod a dubitationeliberat et omnem, aio, scrupum eximit. Sed te diutius anxiumne teneam, paucis id, quod est, accipe: In adnotationibus tuis,quas ad Apuleium de herbarum medicaminibus 2 doctissime simulet elegantissime meditaris, ais in antiquo exemplari tuo ob de-tritas vetustate literas nemini liquere posse, quisnam Agrippaedestinati opusculi de vetonicae herbae medicaminibus auctor sit.Coniectura tarnen duceris Antonio Musae, Augusti caesaris medico,

1 Vgl. Horat., Epist. 1,17,36: Non cuivis homini contingit adire Corinthum.

2 Vgl. oben S.229 Anm.6.