Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
234
Einzelbild herunterladen
 

234 Nr. 138. 1513 November 27.

mors ipsa cominus concertare et victoria potiri. Quare non parumangor tum philosophiae theologiaeque et humanioris literaturaestudiosorum, tum meo nomine, qui ab ipso non parum diligor,quod familiarissima (dum illic agebam) conversatio et monumentaetiam eius in publicum edita testantur. Sed quid ad te ista? nisiut, quum me diligas et desideriis tneis semper amicissime ob-sequaris, etiam in iis, quae vel oblectant vel angunt, similitermecum afficiaris et aut voluptatem aut dolentiam capias, quumcommunia sint amicorum omnia.

Badius sub literario praelo iam habet plusculos Luciani dia-logos ab Erasmo recentius Latina civitate donatos; 1 item T. Liviumcum X exemplaribus conlatum milleque (ut ait) asteriscis eluci-datum; 2 item Sallustium ab Hieronymo Aleandro Germano, Graecopraeceptore meo, et Paulo Aemilio Italo, regio oratore et historio-grapho, post Aldum ad exemplar vetustissimum recognitum; 3item Franciscum Barbarum de re uxcria* et alterius cuiuspiamLeges connubiales: 5 quas tibi, cui bellula coniux, bellula prolesest, accomodatiores putarim quam mihi, qui nee sacre nuptumquempiam nee mulierosum et salacem Iovem nagä §iJQav eloßia-£6/u:vov xal tü>v fjdov&v oohoixiojuöv äyanwvTa 6 (praeter ianuamirruentem et voluptatum soloecismum adamantem), sed Hippoly-tum 7 Veneri longum valere renunciantem aemulabundus caelibemvitam selegi, non imprudenter forsan existimans bene mihi siefore, ut sine multa sollicitudine et extraria cura Domino, literisquoque sacris serviam placeamque. .At haec obiter et forte for-tuna calamo non excidisse praestaret. Utcunque nolis velis tibiobstrepui, quo mihi nemo suavior, iueundior, gratior. Vale.

Ravenspurgi 5. kal. decembris 1513.

1 Erschienen 1514; Panzer 8 S. 14 Nr. 710.

2 Erschienen 1513 ad nonas decembres; Panzer 8 S. 4 Nr. 626.

3 Die Aldina des Sallust (Panzer 8 S.398 Nr.485) war 1509 erschienen;die Ascensiana kam noch i. J. 1513 heraus; vgl. Panzer 8 S. 4 Nr. 630.

* Erscliienen nonis octobribus 1513; Panzer 8 S. 4 Nr. 625. Peutinger be-saß von diesem Werke auch eine Hs., heute Clm 12354.

6 Gemeint ist wohl das „Directonum aut potius castigatorium coneubi-nariorum"; Panzer 8 S. 4 Nr. 629. 6 Vgl. Lucianus, Nigrinus 31.

7 Sohn des Theseus in des Euripides nach ihm benannter Tragödie, schondem Mittelalter, das ihn aus Ovid (Met. 15, 497ff.), Vergil (Aen. 7, 764 ff.)und Seneca (Phaedra) kannte, das typische Beispiel männlicher Keuschheit.