Nr. 126. 1513 Juli 25. 215
Praestantissimo bonarum artium professori GeorgioSpalatino, ducali consiliario etc., praeceptori et amicoobservando S. P. D. Chuonradus Peutinger Augustanus.
Litteris tuis ad 3. id. iunii scriptis mihique 8. kal. sextilesredditis 1 plurimum delectatus sum, cum quod elegantis et po-litioris litteraturae, tum quod admonuerunt veteris tuae optimaeconsuetudinis, cuius repetita memoria mihi plurimum grata fuiteaque gratior, quod nee sperassem, ut amicitiae diu intermissaealiquem a te fruetum consecutus essem. Hoc tarnen inprimisfateor me a te trinas antea habuisse litteras, 1 quas ut a ad eru-ditorum monumenta (ut apud me sunt) observo, sie etiam nonsolum lepidissime, sed et tua humanitate maxima exhortatus ipsasdenuo legi. His, crede mihi, bis respondi. 2 Sed quod nostraelitterae tibi redditae non sunt, doleo, qui etsi in litteris dandispropter oecupationes non medioeres tardior admodum sum, tetarnen et quemeumque alium eruditum non soleo praeterire litterisetiam meis non satis comptis.
Tibi vero, cui bene esse cupio, quod apud illustrissimumprineipem nostrum 3 es, congratulor, eum seil, iustitia, fide ethumanitate praeditum et eruditorum, ut vere scribis, patronummunificentissimum, cui devotus semper fui et ero. Mea utinamvoluntate obsequentissima frui posset et commode. Laudas nonmedioeriter inscriptionem illam imp. caes. Ottonis aug. III. Gaudeome in studiosorum antiquitatis ordinem a te relatum, qui etsi,ut verum dicam, ex inscitiae b tenebris pedem aliquando moverim,promovi vero nihil aut parum. Laudatio tarnen tua, uteunque examore proficiscens, in vota nostra est reeepta. Canonici veroplerique, apud quos prineipis nostri factum hoc egeram, quodinscriptio illa sepulchralis, ut obscura, dilueida reddi deberet,cavillati sunt, qui etsi iudices harum rerum esse non possunt,Momi personam tunc indutos subaudivi. Nos tarnen aliquid etmodicum in ea prineipis nostri iussu expunximus. 4
a et Erstdruck. b iustitiae Erstdruck.
1 Nicht erhalten.
2 Diese offenbar verloren gegangenen Briefe sind audi im Entwurf niditerhalten. 3 Kurf. Friedrich der Weise von Sachsen.
4 Das Vorstehende bezieht sidi auf eine Marmorinschrift an einem Pfeilerim nordwestl. Teile des Augsburger Domes. Sie meldet, daß die Eingeweide