Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
213
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 125. 1513 Juli 25.- 213

vitae et morum integritate, maxima quoque eruditione praeditum,cui pro facultate mea non deero.

Dedi nuper Beato Rhenano et amico et perdocto PaulumCortesium Romae formis excusum, ut denuo imprimeretur.' Scripsitis in Sententias christianas accuratissime stilo politiori et Latiali.A Gallis vero, quae Laurentius Valla in Testamentum novumannotavit 2 quaeve etiam Iacobus Faber Stapulensis in divi Pauliepistolas commentatus, 3 impressa circumferri solent, profecto iu-dicio meo non vulgaria, sed multae doctrinae et remotioris. Haecscribo, quod Capnionem ipsum philosophum praeclarum, iuriset eloquentiae consultum, commendas. Adde etiam, si velis, theo-logum eloquentem. Opus suum Verbi mirifici 4 et caetera priscachristianae eruditionis monumenta Hebraica atque Graeca 5 pul-cherrimo verborum nitore et sententiarum gravitate, non praeciovel aliquo avariciae studio, sed pietate, qua christianae religionistudet, motus contexuit atque interpretatus est. Utinam philo-sophi, theologi et omnes alii, qui liberalia studia se profiteridicunt, vocabulis sordidis plebei sermonis fere et sophisticisargumentationibus non necessariis reiectis atque confossis, sen-ticosis captionibus et confragosis abstinerent, bonis et sincerismentibus agerent et castiganda, si qua essent, pie, fide debitaet surnmo iure castigarent, fugerent atque dispuerent bonarumliterarum insciciam noctuinam, bene et melius gererentur omnia.Sed sunt homines plaerique in humanas et politiores literas itamale animati, ut philosophiam, humani atque divini iuris sapien-tiam vel alias etiam scientias nee Latine dici nee explicari possenon ob linguae egestatem (licet barbara et non Latina in diesfingant vocabula), cum alias Latialia ad promptum haberent (simodo ea perspicere et cognoscere vellent, vel etiam possent),sed humanas dico literas ut harum ignari doctrinas maiores im-pedire putant. Isti sunt utique furoris et invidiae iacula turbi-dorumque affectuum, ut scribis, fulmina et tonitrua, quibus bonis

milian hatte am 9. Juli 1513 von Koblenz aus ein Verbot gegen Reudilins„Defensio" erlassen; Geiger, S.281. • Vgl. Nr. 123.

2 Des Lorenzo Valla „In Latinam Novi Testamenti interpretationem excollatione Graecorum exemplarium adnotationes" waren schon 1505 in Parisbei Badius Ascensius ersdiienen; vgl. Panzer 7 S. 512 Nr. 108.

3 Vgl. oben S. 195 Anm. 4. 4 Erschienen Basileae 1494 (Hain * 13880).5 Vgl. darüber Geiger S. 92ff.