Nr. 102. 1512 November 13. 173
ut nec ipsorum deorum imagines nisi a truncae, fractae et paeneprorsus evanidae spectarentur. Ei ipsi dedi et hymnum in Lauren-tium martyrem, non eorum instar trium, quos longiore subsellioet edidimus et commentariis exposuimus. 1 Namque hoc loco nonHomerum et Callimachum, quoad versuum attinet numerum,sumus imitati, sed Orpheum potius et Proclutn 2 et filum quoddamVergilianum secuti, quo Herculeas laudes elegantissime poetacontexuit. 3 Hoc tarnen intererit, quod, si artis periculum fiat, post-habendos nos Ulis, de quibus sumus locuti, non recusabimus;si autem materiae rerumque ipsarum fiat expensio, longe habebimurab aequo aestimatore superiores. Nos enim vera et solida cecini-mus, illi falsa penitus et inania.
Mitterem, si per occupationes liceret, maioris et operae etdiligentiae volumina. Nam post illa nostra et De praenotionererum et De fide theoremata et alia, quae sunt Argentoracistanneis impressa notis, 4 pleraque composuimus ac in manushabemus: De divino amore libros quatuor et Logicarum in-stitutionum libros quinque et De vanitate doctrinae gentium librossex; qui quidem, 1 ' uti opinor, plurimum 0 sunt subituri sermonis.Reteximus enim universam philosophiam humano quaesitam in-genio Aristotelemque maxime in libra appendimus. Quam ob' 1rem multas in me conflandas esse calumnias non sum animidubius. Sed praestat mea quidem sententia, a veritate contravanitatem stare contumeliis pressum, quam a vanitate contra veri-tatem laudibus onustum. 1 Sunt et alia. Neque enim f conficionostrarum catalogum lucubrationum; quibus si aliquid ocii dabitur,et imponi extrema manus poterit et curari, ut in Germaniam usqueperferantur tui gratia. Quem et nomine litterarum et veteris ami-citiae non diligi modo a nobis sed amari scias, plus etiam, quamtute ipse unquam arbitrareris. Vale.Romae idibus novembris 1512.
__Tuus Io. Franciscus Picus, iur. consultus etc.
a non Hs. *> quidam Hs. c plurimi Hs.
ü in Hs. e honuslum Hs. ! non Hs.
1 Gemeint sind Picos zuerst 1507 in Mailand ersdiienene, mit umfang-reidiem Kommentar versehene Hymnen „Ad sanctissimam Trinitatem, adChristum et ad virginem Mariam"; vgl. Panzer 7 S. 383 Nr. 51.
2 Proklos, neuplatonisdier Philosoph des 5. Jalirh., der audi orphisdieHymnengediditet hat. 3 Vgl. Verg., Aen. 8,285—302. * Vgl. S. 73 Anm. 4.