Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
161
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 98. 1512 Juni 1. 161

aliquando pro muliere, quae etiam virum rion habeat, legi, hoctarnen loco apud Paulum legitimam et iuxta legis ritum ductamuxorem designare haud temere dixerim. Quid enim de alienaemulieris abstinentia gloriari oportuisset? Quid quod sequitur,„sicut et Cephas", norme hoc legittimam fuisse Paulo coniugemindicat, cum Petro in coniugali statu similem se faciat? Porrointerpres 1 non uxorem, quod Graece est ywaTxa, sed mulieremsororem transtulit? Hac putarim ratione, quod apostolis susceptoiam evangelio uxores suos tanquam non uxores, sed sorores,quibuscum pure, caste et continentissime citra omnem suspicionisnotam versamur et vivimus, fuisse existimaverit. Paulus itaquenon libidinis et incontinentiae, sed filiorum amore ductus posteri-tatisque reparandae et legis observandae causa (quae sterilitatemsexus utriusque maximo opprobrio damnabat) legitimam habuituxorem.

Quare valeat et i? xdQaxag abeat fraterculus ille W., 2 literarumliteratorumque osor infelix, qui tibi olim, quod deiferi Ignati des. Pauli coniugio sententiam convivalibus tuis Sermonibus in-serueras, pro concione publicitus obtrectare non erubuit. Nee dete triumphum egisse putet, quod illius maledicentiae et iniuriaeiusta apologia et defensorio libello (ut nonnulli inhortabantur)non responderis. Nam aliis armis (scio quibus) virulentas viressuppressisti et adeo homuncionem /Modv&Qconov contudisti, ut nehiscere quidem possit amplius. 3

Margaritae Welseriae Augustanae, coniugi tuae carissimae,optimae indolis, prole feeundissimae, erga te diligentissimae,foeminae honestissimae doctissimaeque die salutem. Item Con-stantiae, Katerinae, Felicitati, Claudio Pio, Christophoro filiisdulcissimis bene opto. Vale.

Ravenspurgi Suevorum 1512 kls. iuniis."

a Iunias Hs.

1 Hieronymus in der Vulgata.

s Wigand Wirt: vgl. S. 78 Arm. 2.

3 Peutinger hat sich vermuilidi der Hilfe des Kardinallegaten Carvajalbedient, um sidi für die Angriffe Wirts Genugtuung zu versdiaffen; vgl.dazu König S. 69f.

König, Peutingers Brietwechsel 11