160 Nr. 98. 1512 Juni 1.
Michael Humelbergius Ravenspurgensis
Chuonrado Peutingero Augustano,
iur. utr. doctori, moecenati suo, S.D.
Epistolam illam Capnionis Pauli Tarsensis Cilicis coniugiiadsertricem, 1 quam nuper Augustae commodato dederas in prae-sentia,* ad te remitto. Ea enim conditione abs te accaepi, utquam primum ad te rediret. Legi illam atque iterum legi; nampraeter elegantiam eruditicmem etiam habet penitiorem. Pauliconiugium cum ex Origene tum ex ipsomet Paulo adserit etper ea, quae ab antiquissimis et sacrosanctis theologis notatasunt, comprobat. Ipse vero praeter a Capnione notata etiam aliudsacratissimi Pauli scriptum, quo se coniugatum indicat, adduco:ubi propriam uxorem se scribit potuisse quidem peraegre secumducere, noluisse tarnen ob evangelii seil, gloriam, ne fide adhucinfirmis, quibus continentiam praedicabat, offendiculo esset. Primaenim ad Corinthios IX. inquit: „Nunquid non habemus potestatem,uxorem circumducendi sicut et caeteri apostoli et fratres Dominiet Cephas?" 3 Petro siquidem (qui et Cephas appellatur) legittimaconiux semper adhaerens per omnes Syriae (quae in sinu Issicuest, ut Mela et Plinius) urbes Balaneas, Palto, Qabalam etLaodiceam coniugem sequuta est, Matidia etiam matre Clementis(quem Petrus in episcopum ordinavit et cui praedicationis etdoctrinae suae cathedram credidit et sibi a Domino datam pote-statem ligandi ac solvendi tradidit) concomitante. 1 Sed oblatrabunttheologi Uli nostri, nihil ultra latinitatem progressi, Paulum nonde uxore hoc loco scripsisse, sed muliere sorore, id est pudica etcasta matrona, quae sororis habetur loco. Ita illi mulierem sororeminterpretantur, in quo vel maxime hallucinantur: si enim Graecamlinguam consulerent, qua et Apostolus eloquentissime scripsit,non mulierem sororem, sed uxorern legerent. Graece enim ywalxascripsit Paulus, 8 id est uxorem; licet non ignorem apud Graecos
1 Nr. 49. '' In die Zwischenzeit zwisclien Nr. 96 und 98fällt also der inNr. 95 von Hummelberg angekündigte Besudi in Augsburg. 3 / Cor. 9, 5.
* Vgl. Pseudo-ClemensRom., Recognitiones 7.25 (Migne PO 1 Sp. 1365 A):die erste, von Jacobus Faber Stapulensis besorgte Ausgabe war 1504 in Pariserschienen; vgl. Panzer 7 S. 511 Nr. 93.
6 Als die bessere Lesart gilt heute ddeX<pijv fvvatxa, wodurdi Hummel-bergs Ausführungen hinfällig werden.