Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
110
Einzelbild herunterladen
 

HO Nr. 64. 1509 Juli 1.

Francorum contraire, et ut dicam quod sentio: quia nemo esset,qui reipublicae Germanicae misertus opem ferre curaret. Sedstultus ego, qui non intelligebam Venetos iusticiae iurisque ductoriterrenoque Deo caesari sine causa adversantes iniuriamque in-ferentes propriae temeritatis, ne dicam stulticiae poenam daturos;non recordabar item caesarem Iulium olim dixisse consuesse deosimmortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant,quos pro scelere eorum ulcisci velint, hiis secundiores interdumres et diuturniorem impunitatem concedere. 1 Factum itaque est,ut beneficio deorum immortalium et virtute caesaris expiato in-commodo neque huic dolor longior sit relictus neque hostibusdiutuma laeticia atque triumphus, quem plausibiliter vicatim atqueper cunctas orbis partes iactaverunt, foeliciter perenneque reman-serit, ut bene dixerit Lucanus:

O faciles dare summa deos eadeinque tueridifficiles. 2

Proinde, ut reliquorum imperatorum atque ducum res adversaeauctoritatem minuerunt, sie huius e contrario dignitas incom-modo aeeepto in dies augetur; is enim suis recuperatis splen-didissimo foedere 3 summam illis rerum afflictionem intulit divi-nitus, ut credere licet. Cuius enim mortalium mentem unquamattigisset, nisi oeculto Dei iudicio factum esset, Venetia u eunetisEuropae prineipibus potentior, 1 ' quae se habere voluit dominarnmaris quaeque orbis totius imperium uti altera olim Roma agi-tavit, quod intra tarn breve tempus, hoc est inenstruum, amiseritnon solum gloriam et maiestatem a patribus amplissime aeeep-tam, 4 verum etiam dominia urbesque amplissimasuna cum maximainternitione effusioneque sanguinis suorum inaudita, ita ut (nisifortuna eos sereniori vultu respexerit aut regum ira resederit velprineipes Germaniae contra decus suum honoremque et gloriamGermanicae nationis caesarem et prineipem dominumque suumadiuvare pertinaciter contempserint) nihil eis salvum sit futurum.

■ x Venetias Erstdruck. b potentiores Erstdruck.

1 Vgl. Caesar, De bello Galt. 1,14. 2 Lucanus, De bello civili 1,511.

'■' Die am 10. Dez. 1508 abgeschlossene Liga von Cambrai.

4 Durch den glänzenden Sieg der Franzosen bei Agnadello am 14. Mai1509, der auch Peutingers Freude erregte; vgl. seine bei König S. 18 wieder-gegebenen Äußerungen darüber.