108 Nr. 64. 1509 Juli 1.
Clarissimo viro Conrado Peutinger, iurisconsulto atquearchigrammateo Augustensi, Henricus Bebelius S.D.Cum proxime legissem, vir clarissime, Supplementum chroni-corum <!> Iacobi Philippi Bergomensis, inveni inter caetera illumdicentem de Germanis in Othone I.: „Germani nanque Roma-norum temporibus modici aut nullius ferme fuerunt precii, etpropterea veteres scriptores pauca de eis scripserunt, quod ipsaGermanorum provinciapertemporaAugusti caesarisimperio coepitesse subiecta" etc. 1 Quae cum diligentius pensitassem longequealiena a veritate esse non obscure scirem, coepi meo solius studioet labore omnes historicos rerumque scriptores, quos habere potui,evolvere diligentiusque perscrutari, quo hanc maculam non sineiniuria Germanis inustam repurgarem atque diluerem. Composuiigitur ex variis scriptorum testimoniis quasi quoddam commen-tarium, ut traderem vel aliis materiam et ansam cultiori stilomeditatioreque studio vindicandi Germaniam ab omni iniuriadefraudatae laudis, quod et ego ipse viginti capitibus pro viriliportione feci. Ubi tarnen non studui, quam eleganter, sed quamverissime ostenderem Germaniam ante Othonem et priscis tem-poribus non nullius, ut ille dixit, sed maximi precii fuisse inomnique genere virtutum rerumque gestarum gloria omnibusgentibus praestitisse temporibus antiquissimis: quod cum vidissetlaborem meum, laudavit diligentiam et Studium patriae vir op-timus atque doctissimus venerabilissimaeque senectutis IoannesNauclerus alias Vergenhans, 2 historiarum nostro tempore dili-gentissimus. Eram autem tecum communiter inscripturus nunclibellum Petro Iacobi Arlunensi 3 iurisconsulto omnium clarissimo,amico tuo non vulgari patronoque meo singulariter colendo, sed(o summam humanae naturae fragilitatem, o spem hominum
1 Jac. Phil. Bergomensis Suppl. chronicarum (Venetiis 1492 = Hain *28Ö9)Hb. 12 am Anfang (fol.y 4v).
'* Über Jon. Naukter, Kanzler der Universität Tübingen, der in seiner1516 erschienenen Weltchronik .das erste kritische Geschichtswerk Deutsch-lands" geschaffen hat, vgl. Joadiimsen S.91 ff.
3 Petrus Jakobi von Arlon (i. belgisdien Luxemburg), Propst von Backnang,früher Erzieher des jungen Herzogs Ulrich von Württemberg und einer derfrühesten Korrespondenten Reuahlins (vgl. Reuchlins Briefwechsel Nr. 11 f.u. 17). Er starb in Worms am 13. Mai 1509. Vgl. über ihn Heyd in KlaibersStudien d. evang. Geistlichkeit Württembergs 3,1 S. 180—87.