Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
101
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 59. 1509 März 18. 101

Conradus Peutinger fratri Nicoiao Ellenbog S.D.Literae tuae mihi redditae summa me voluptate adfecerunt,quodque tarn humaniter et benivolenter me complecteris, nonsolum tibi ago, sed et habeo gratias. Verum Sermones nostriconvivales, quos tibi misimus, si prae sui exiguitate monumentumet pignus esse non possunt, sint velim nostrae erga te obser-vantiae vel leve testimonium. Tu pro tua humanitate nobis plustribuis, quam in nobis esse potest. Utcunque ego te diligo etvehementer amo, cum <quod> pater tuus, clarissimus medicus, 1et frater tuus Onofrius, sacrae caesariae <!> M tls ianuae custos,mihi plurimum humanitatum suarum officiis gratificati sunt, tumpropter erudicionem tuam singularem et multas ingenii tui sua-vitates. Quare perge, ut coepisti, et Studium meum tibi devinc-tissimum expete. Nos tibi quae possumus profitemur. Insupermaximae meae iucunditati accessit, quodrev dus tuus etmeusabbas, 2tu quoque (quod rarum admodum est in Benedictinis Germanissaltem) studia policiora Colitis, meus dico abbas, qui nos hienullis nostris meritis quam humanissime complexus est. RecteAristoteles 3 naturae diligentiam laudabat, quod corpora servorumrobusta, ingenuorum hominum acres animos effinxisset: Ita enimet illi laborem perpetiuntur, hü vero perspiciunt solertius saga-tiusque. Et ut vere fatear: cum primum abbatem nostrum vide-bam, nee Ottenpurrhanum cognoveram, quod gratiliori corporishabitudine hominem ingenii splendidioris sapientiaeque maiorisconsiderabam; et ut spero recte quidem iudicabam. Is equidemsponte sua, a me non provocatus, multa nobis non solum ele-ganter, sed et prudenter referebat. Vides praelatos plaerosquerüdes admodum, quod policioribus illis literis erudiri noluerint,quae tarnen aetatem omnem exigunt nunquam intempestive etubique gentium magno celebrantur honore, cum virtus ipsa atquedoctrina virorum insignium stemata excellant. Vobis etiam pluri-mum congratulandum est, quod divum Hieronymum imitaminieiusque seetatores eloquio Latino, Graeco et Hebraeo Studiumet operam impenditis in exercitium utcunque amoenissimum et

1 Ulridi Ellenbog, 1472—78 Arzt in Augsburg, dann in Biberadi undschließlich in Memmingen, gest. 19. Jan. 1499. Vgl. über ihn F. Zöpfl, DerArzt Ulrich Ellenbog, in: Archiv f. d. Gesell, d. Hochstifts Augsburg 5 (1916)S. 111 ff. ! Vgl. oben S. 100 Anm. 2. :1 Aristoteles, De re publ. 1,5 (1254").