96 Nr. 54. 1507 Dezember 18.
ut ablata ecclesiae et imperio restituantur, quod et pontifice maximoet adnitente et adjuvante facile facient atque conficient. Pontifexeciam maximus sibi hoc modo caelitus demissum a Deo inunushabebit, hoc seil., quod praedecessores eius Sixtus quartus, Inno-cencius oetavus, Alexander sextus et Pitts tercius non potuerunt,ipse possit Iulius, ut augustum propriis suis manibus caesareminungat" coronaque augustali insigni et decoret, nostrum dicoMaximilianum, non cruentum ut Phalarim, non sumanum utMydam, non iaetabundum ut Ancum, non periculosum ut Caium, 1non socorder. ut Claudium, non superbum ut Tarquinium, nonavarum ut Sergium Galbam, nee pudicitiae prostitutorem ut Nero-nem, non turpi infamia notatum ut Tiberium, non obscoenumillecebrosumque ut Heliogabalum, non virginum violatorem utProculum, non temerarium ut Silvium Othoneni, non sumptuosumut Aulum Vitellium, non truculentum ut Domicianum Caracallam-que, non bibosum ut M. Antonium, non impudentem ut Com-modum, non deliciosum ut Oppelium <!> Macrinum, non frau-dulentum ut Iulium Philippum, non pavidum ut Didium Iulianum,non tardum ut Pescennium, 1 ' non ociosum ut Gallienum, nonsaevum ut Dioclecianum, non vilem ut Helvium Pertinacem, noninfoelicem ut Valerianum, non a fide christiana deficientem utIulianum alterum, sed similem religione Constantino Maximo,fortitudine Scipioni, benevolencia Pompeio, reformacione et amoreOctavio, pomparum recusacione Vespasiano, mansuetudine Tito,liberalitate Nervae, iustitia Traiano, clemencia Hadriano, pietateAntontno, philosophia Marco, 2 promptitudine Septimio, diseiplinamilitari Alexandro Severo, gratitudine Gordiano, civilitate Decio,gravitate Claudio seeundo, severitate Aureliano, gubernacioneTacito et probitate Probo.
Eia age, rumpe moras, 3 perge, proficiscare, ut caepisti!Gloriae tuae insuda, fove caesarem nostrum, ama ut soles Ger-manias tuas, tibi et omnibus Hispanis et devinetas et obligatas.Christus Iesus duos gladios esse voluit. Quos coniunge, ut re-bellibus devictis missisque sub iugum fides christiana defendaturfacilius propageturque vehemencius. Sic et pacati et tuti erunt
a insigniat B. b Pescenninum ABC.
1 Caligula. 2 Mark Aurel. 3 Vgl. Verg., Aen. 4, 569.