52 Nr. 29. 1505 März 4.
„Berg", quod montem significat, ea interpretatio placet. Fortissi-mum enim ex vocabuli nomine argumentum, etiamsi id inLatinam linguam effluxerit coalueritque, Bergomum non a Gallis,verum a Germanis conditam vel restitutam fuisse. Refert enimStrabo de orbis situ libro VII.: 1 Sennones Suevorum natio, utsuperius dixi, partim intra partim extra silvam habitant, Getarumcontermina genti; et Cornelius Tacitus de Germaniae situ: 2 „ve-tustissimossenobilissimosqueSuevorumSennones". SedcredoSen-nones Suevos sicut alios Germanos in Galliam concessisse anti-quitus. Reddit tarnen me ancipitem Caesar dictator, qui de belloGallico libro V. 3 ait: Sennones „civitas firma et magnae inter Gallosauctoritatis", quam Plinius 4 in Lugdunensi Gallia locat. Item Bren-num Plutarchus in Camillo 5 regem, T. Livius 6 regulum et exTrogo Pompeio Iustinus, 7 Valerius quoque Maximus 8 ducemGallorum appellant, qui, posteaquam Galli Celtici Prisco Tarquiniosupra Romanos et Ambigato supra Gallos regnantibus sive exintestinis discordiis et assiduis domi dissensionibus sive Bellovesi,Ambigati sororis filii, augurio sive optimi vini admiratione allectiin Italiam venissent, Romanos integros et nondum tactos aputAlliam flumen victoria insigni profligavit, urbem Romam captamincendit et etiam, ut idem Iustinus ait, una Gallorum portione inItalia dimissa per Illyrios penetrans Pannonios domuit et divisisagminibus per Belgium ducem Macedoniam depopulatus Ptolo-maeum, eius provinciae regem, interemit; ipse Graecia devastataet caeteris regibus ultro non lacessitis pecunia pacem mercaricoegit; victoria tarnen insolenter usus in Macedoniam contendensDelphos civitatem et templum Apollini dicatum ob spem praedaeingentis oppugnare constituit, scurriliter tunc in deorum cultumiocatus ait: locupletes deos largiri hominibus oportere ipsosqueopibus nullis egere, cum eas praestare aliis soleant. Quare per
1 Strabo, Geogr.6,3; Strabo spricht an dieser Stelle von den germanischenSemnonen, die Peutinger mit den keltischen Senonen zusammenwirft.
2 Tacitus, Germ. c. 39; auch bei Tacitus ist von den Semnonen, nichtden Senonen, die Rede. 3 Caesar, De bello Gull. 5, 54.
4 Plinius, Nat. hist. 4, 107. B Plutarchus, Vita Camilli c. 17.
e Livius 5, 48.
7 Iustinus, Epitoma historiarum Philippicarum Pompei Trogi 24, 6.
8 Valerius Maximus, ed. Kempf (Bibl. Teubneriana), S. 14.