Druckschrift 
Konrad Peutingers Briefwechsel
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

Nr. 3. 1491 August 13.

Westersteter, qui plures litteras portavit. Sednonpossumintelligere,quid portarit. Quidam tarnen Johannes Langer, adversae partissollicitator, doctori Paulo inter cetera retulit, quod causa in Rotem-burg iam concorderetur <!> essetque optima spes concordiae; hocin litteris haberet, et quod omnis contraversia <!> inter dominosmeos et capitulum valde modicam haberet difficultatem. Nos huicrei non adhibuimus fidein, nisi per D" em Tuam certior modo fierem.

Conspicio enim totam Curiam omni labe adeo refertam" utvix aliquis honestati locus relinquatur. Ago quottidie Deo maximogracias, quod hiis litibus vel pocius dicam negociacionibus (quarumRomae infinitus est numerus) me non immiscuerit. Video omniavenalia de supremo ad infimum. Laudantur astuciae, simulaciones,assentaciones; fucata religio et infinita turpia. Justicia omnisdormit etc. Lamentor aliquando plurimum, cum antiquitatum vesti-gia ruinosa ac fracta conspicio, ut huic famosissimae urbi gensista peregrina praeesse debeat, quae sub ficta religione omnempravitatem ac alia inaudita vicia exercet laudarique vult nee re-prehendi, sed ita fatatum esse, cum oppono, asserit. Aiunt enim:si Deus aliter vellet, aliter quidem facerent; sed PatrimoniumPetri hoc modo (fatis volentibus) gubernandum fore etc. Possemquidem totam et longam historiam scribere. Sed nolo modo D" isTuae aures ultro offendere.

Ego me Tuae D"' comendo plurimum optoque tuam familiamsalvam et incolumem fore.

Dat. Rhomae die 5. augusti anno 91.

Con. Peutinger.

3.An Valentin Eber. 1491 August 13. Rom.

Abschluß des Berichtes über den hoffnungslosen Stand desrömischen Prozesses. Will am 17. oder 18. Aug. über Padua dieHeimreise antreten. Angabe seiner Rastorte an der Brennerstrasse.Augsburg. StA: Peutinger. Ursdir. — Adr.: wie Nr. 2.Clarissime vir, domine ac pater observandissime, posteaquamRomam venissem, binas ad Tuam D nem dedi litteras, unas sub datoprima die, alteras quinta die augusti scriptas, illisque D nem Tuam

" refeetam Iis.