Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
415
Einzelbild herunterladen
 

Lib. VI. Cap. 42. [U. C. 388. A. C. 36 i.] 415

rorum in acie, multa captia castris caesa: palati aliiApuliam maxime petentes, quum fuga se longinqua,tum quod passim eos simul pavor terrorque distule-rant, ab hoste sese tutati sunt. Dictatori, consensuPatrum plebisque, triumphus decretus. Vixdum per-functum eum bello atrocior domi seditio excepit: etper ingentia certamina dictator senatusque yictus, utrogationes tribuniciae acciperentur; et comitia con-suluin adversa nobilitate habita, quibus L. Sextiusde plebe primus consul factus. Et ne is quidem finiscertaminum fuit. Quia patricii se auctores futurosnegabant, prope secessionem plebis res terribilesquealias minas civilium certaminum venit: quum tarnenper dictatorem conditionibus sedatae discordiaesunt, concessumque ab nobilitate plebi de consuleplebeio; a plebe nobilitati de praetore uno, qui iusin urbe diceret, ex Patribus Creando. Ita ab diutinaira tandem in concordiam redactis ordinibus, quumdignam eam rem senatus censeret esse, meritoqueid, si quando unquam alias, deum immortalium cau-sa libenter facturos fore, ut ludi maximi fierent, etdies unus ad triduum adiiceretur; recusantibus idmunus aedilibus plebis , conclamatum a patriciis estiuvenibus, se id honoris deum immortalium causa li-benter acturos, ut aediles fierent. Quibus quum abuniversis gratiae actae essent, factum senatuscon-sultum, ut duo viros aediles ex Patribus dictator po-pul um rogaret: Patres auctores Omnibus eius annicomitiis fierent.