Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
331
Einzelbild herunterladen
 

Lib. V. Cap. 27. 28. [0. C. 36i.'A. C. 5gi.] 331

omnium legati ad Camillum in castra, atque indepermissu Camilli Romam ad senatum, qui dederentFalerios, proficiscuntur. lntroducti ad senatum italocuti traduntur: Patres conscripti, vicloria, cuinecdeus, nec homo qtiisquam invideat, victi a vobis elimpe-ralore veslro, dedimus nos vobis ; rali, quo nihil vicloripulchrius est, melius ?ios sub imperio veslro, quam le-gibus noslris, vicluros. Eventu huius belli duo salu-t aria exempla prodila humano gencri sunt. Vosßdemin hello, quam praesentem victoriam, maluistis: nos,fide provocati, victoriam ultro detulimus. Sub ditionevestra sumus. Mittile, qui arnia, qui obsides, qui ur-bem patenlibus jiortis accipiant. Nec vos fidei no-strae, nec nos imperii vestri poenitebit. Camillo et abhostibus et a civibus gratiae actae. Faliseis in Sti-pendium militum eius anni, ut populus Komanus tri-buto vacaret, pecunia imperata. Pace data, exerci-tus Homam reductus.

XXV1H. Camillus meliore multo laude, quamquum triumpliantem albi per urbem vexerant equi,insignis, iustitia fideque hostibus victis, quum in ur-bem redisset, tacite eius verecundiam non tulit sena-tus, quin sine mora voti liberaretur: crateramqueauream donum Apollini Delphos legati qui ferrent,L. Valerius, L. Sergius, A. Manlius, missi longa unanave, baud procul freto Siculo a piratis Liparensiumexcepti, devehuntur Liparas. Mos erat civitatis,velut publico latrocinio partam praedam dividere.Forteeoanno in summo inagistratu eratTimasitheusquidam, Komanis vir similior, quam suis. Qui, le-gatorum nomen, donumque, et deum, cui mitteretur,et doni causam veritus ipse, multitudineni quoque,quae semper ferme regenti est similis, religionis iu-stae implevit: adductosque in publicum hospitiumlegatos, cum praesidio etiam navium Delphos prose-cutus, Komam inde sospites restituit. Hospitium