Li«. IV. Cap.45.46. [U. C. 537 . A. C. 4i5.] 279
ieslas altercationem istam dirimet. Filius meus extrasortem urbi praeeril. Bellum utinam, qui appctunt,cunsideratius concordiusque, quam cupiunl, gcranl.
XLV1. Delectum haberi non ex toto passim po-pulo placuit. Decem tribus Sorte ductae sunt; ex hisscriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere. Coe-pta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem im-perii multo impensius in castris accendi: nihil sen-tire idem, pro sententia pugnare: sua consilia veile,sua imperia sola rata esse: contemnere in vicem, etcontemni: donec, castigantibus legatis, tandern itaeomparatum est, ut alternis diebus summam imperiibaberent. Quae quum allata Romam essent, diciturQ. Servilius, aetate et usu doctus, precatus ab diisimmortalibus, ne discordia tribunorum damnosiorreipublicae esset, quam ad Veios fuisset: et, veluthaud dubia clade imminente, institisse filio, ut mili-tes scriberet, et arma pararet. Nee falsus vates fuit.Nam ductu L. Sergii, cuius dies imperii erat, locoiniquo sub bostium castris, quum, quia simulato me-tu receperat se bostis ad vallum,spes vanaexpugnan-di castra eo traxisset, repcntino impetu Aequorumper supinam vallem fusi sunt, multique in ruina ma-iore quam fuga opprcssi obtruncatique: castraque,eo die aegre retenta, postero die, circumfusis iammagna ex parte bostibus, per aversam portam fugaturpi deseruntur. Duces legatique, et quod circasigna roboris de exercitu fuit, Tusculum petiere. Pa-lati alii per agros passim multis itineribus, maioris,quam accepta erat, cladis nuntii Romam eontende-runt. Minus trepidationis fuit, quod eventus timoribominum congrucns fuerat; et quod subsidia, quaerespicerent in re trepida,praeparata erant ab tribunomilituni: iussuque eiusdem, per minores magistratussedato in urbe tumultu, speculatores propere missinuntiavere, Tusculi duces exercitumque esse: ho-