Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
266
Einzelbild herunterladen
 

20(5

T. LI VII [U. C. 32g. A. C. 4a3.]

vastatiijue fincs monent. Ad imperium dictatoris mn-ta cuncta acies: faccs partim emissae exeipiuntur,partim vi eripiuntur: utraque acies armatur igni.Magister cquitum et ipse novat pugnam equestrem.Frenos ut detrahant equis, imperat: et ipseprinceps,calcaribus subditis evectus, effreno cquo inmediosignes infertur: et alii concitati equi libero cursu fc-runt equitem in hostem. Pulvis elatus, mixtusquefumo, lucem ex oculis virorum cquorumque aufertEa, quae militem terruerat, species nihil terruitequos. lluinae igitur similem stragem eques, qua-cunque pervaserat, dedit. Clamor deinde acciditnovus: qui quum utrainque mirabundain in se aciemvertisset, dictator exclamat, Quinctium legattim etsuos ab tergo hostem adortos: ipse, redintegrato cla-more, infert acrius signa. Quum duae acies, duo di-versa proelia, circumventos Etruscos et a fronte etab tergo urgerent, neque in castra retro, neque inmontes, unde se novus hostis obiccerat, iter fugaeesset, et equitem passim liberi frenis distulissentequi, Vcientium maxima pars Tiberini efFusi petunt:Fidenatium qui supersunt, ad urbem Fidenas ten-Junt. Infert pavidos fuga in mediam caedcm: ob-truncantur in ripis: alios, in aquam compulsos, gur-gites ferunt: etiam peritos nandi lassitudo et vulne-ra et pavor degravant; pauci ex multis tranant. Al-terum agmen fertur per castra in urbem. Eademet llomanos sequentes impctus rapit: Quinctiummaxime, et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.

XXXIV. Hi, postquam mixti hostibus portamin-travere, in muros evadunt; suisque capti oppidi si-gnum ex muro tollunt. Quod ubi dictator conspexit,(iam enim et ipse in deserta hostium castra penetra-vcrat) cupientem militem discurrere ad praedani)