T. LI VII [ü. C. 3i8. A.C. 431 ]
250
rcsistcbat: equitumque lange fortissimus ipse rex,ab omni parte effuse sequentibus obequitans Roma-nis, trahebat certamen.
XIX. Erat tum inter equites tribunus militum A.Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, ani-mo ac viribus par, memorque generis, quod, amplissimum acceptum, maius auctiusque reliquit posteris.Is quum ad impetum Tolumnii, quacunque se inten-disset, trepidantes Romanas videret turmas, insi-gnemque eum regio habitu rolitantem tota acie co-gnosset, Hiccine est, inquit, ruptor foederis humani,violatorque gentium iuris? Iam ego hanc mactalamviclimam, (si modo sancli quicquam in lerris esse diivolunt) legatorum Manibus dabo. Calcaribus subdi-tis, infesta cuspide in unum fertur hostem: quemquum ictum equo deiecissct, confestim et ipse bastainnisus se in pedes excepit. Assurgentem ibi regemumbone resupinat, repetitumque saepius cuspide adterram aflixit. Tum exsangui detracta spolia; ca-putque abscisum victor spiculo gerens, terrore caesiregis hostes fundit. Ita equitum quoque fusa acies,quae una fecerat anceps certamen. Dictator legio-nibus fugatis instat, et ad castra compulsos caedit.Fidenatium plurimi locoruni notitia ell'ugere inmon-tcs. Cossus, Tiberim cum equitatu transvectus, exagro A r eientano ingentem detulit praedam ad urbem.Inter proelium et ad castra Romana pugnatum estadrersus partem copiarum, ab Tolumnio, ut ante di-ctum est, ad castra nüssarn. Fabius Vibulanus co-rona primum vallum defendit: intentos deinde ho-stes in vallum, egrcssus dextra principali, cum tria-riis repente invadit: quo pavore iniecto, caedes mi-
4 nor, quia pauciores erant; fuga non minus trepida,quam in acie, fuit.
XX. Omnibus locis re bene gesta, dictator sena-tusconsulto iussuque populi triumphans in urbem