206
T. LIVII [U.C.3o6. A.C.446.]
ta alia turba ex castris occurrit: congratulantur ii-bertatem concordiamque civitati restitutam. Legatipro concione: Quod bonum, Jaust um, fetixque sit vo-bis, rcique publicae, redile in patriam ad penates, con-iugcs, liberosque vestros: sed, qua hic modestia fuistis,ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantaemultkudini est violalus, cam modesliam ferte inur-bcjn. In Aventinum ite, undc profecti eslis. Ibi fe-lici loco, ubi prima inilia inchoaslis libertalis veslrae,tribunosplebi creabilis. Fraesto erit pontifex maxi-mus, qui comitia habeat. Ingens asscnsus alacritas-que cuneta approbantium fuit. Conveliunt indc si-gna, profcctique Romani certant cum obviis gaudio:armati per urbeni silentio in Aventinum perveniunt.Ibi extemplo, pontilicc maximo comitia habente, tri-bunos plebis creaverunt, omnium primum A. Virgi-nium, inde L. Icilium, ct P. Numitorium avunculumVirginiae, auctores secessionis. Tum C. Sicinium,progeniem eius, quem primum tribunum plebis crea-tum in vSacro monte, prodituni memoriae est; et M.Duilium, qui tribunatum insignem ante dccemviroscreatos gesserat, nec in decemviralibus certaminibusplebi defuerat. Spe deinde magis, quam meritis,electi, M. Titinius, M. Pomponius, C. Apronius, P.Villius, C. Oppins. Tribunatu inito, L. Icilius ex-templo plebem rogarit, et plebs scirit, ne cui fraudiesset seeessio ab decemviris facta. Confestim deconsulibus creandis cum provocatione M. Duilius ro-gationem pertulit. Pia omnia in pratis Flaminiis con-cilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium ap-pellant.
LV. Per interregem deinde consules creati, L.Valerius, M. Horatius; qui extemplo magistratumoccepcrunt: quorum consulatus popularis sine ullaPatruin iniuria, nec sine oH'ensione fuit: quiequidenim übertati plebis caveretur, id suis decedere opi-