Lib. III. Cap. 44. 45. [U. C. 3o5. A. C. 44 7 .] 105
plorantis, fit concursus. Virginii patris sponsiquelcilii populäre nomen celebratur: notos gratia eo-rum, turbain indignitas rei virgini conciliat. lam avitutaerat; quum assertor, Nihil opus esse mullitu-dine concitata ait; se iure grassari, non vi. Yocatpuellaminius. Auctoribus, qui aderant, ut seque-retur, ad tribuual Appii perventum est. Notam iu-dici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctoremargumenti, peragit; puellam, domi suae natam, fur-toque inde in domum Virginii translatam, supposi-tarn ei esse. Id se indicio compertum afferre, pro-baturumque Del ipso Virginio iudice, ad quemmaiorpars iniuriae eins pertineat. Interim dominum sequiancillam, aequum esse. Adrocati puellae, quum Vir-ginium rcipublicae causa dixissent abesse, biduo af-futurum, si nuntiatum ei sit; iniquum esse, absentemde liberis dimicare; postulant, ut rem integram inpatris adventum differat; lege ab ipso lata vindiciasdct secundum libertatem; neu patiatur, virginem adul-tam famac prius, quam libertatis, pcriculum adire.
XLV. Appius decreto praefatus, Quam libertatifaverit, eam ipsam legem declarare, quam Virginiiamici postulationi suae praetendant. Ceterum ila inea firmum libertati fore praesidium, si nee causis, neepersonis variet. In Ms cjiim, quae asserantur in li-bertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse:in ea, quae in patris manu sit, neminem esse alium,cuidominus possessione cedat. Placere itaque palrcm ar-cessi: inlerea iuris sui iacturam assertarem non fa-cere, quin ducat puellam sistendamquc in adventumeius, qui pater dicatur, promittat. Adversus iniuriamdecreti quum multi magis fremcrent,quam quisquamunus reclamare auderet; P. Numitorius, puellaearunculus, et sponsus Icilius interveniunt: dataqueinter turbam via, quum multitudo lcilii maxime in-tervcntu resisti posse Appio crcdcret, lictor decresse
N 2