Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
44
Einzelbild herunterladen
 

u

T. LIVII [V. C. 121. A. C. 63i.]

Nomina liis Lucnmo atque Aruns fuerunt. Lucumosuperfuit patri, bonorum oimvium heres: Aruns prior,quam pater, moritur, uxore gravida relicta. Nec diumanet superstes filio pater: qui quum, ignorans nu-runi ventrem ferre, immemor in testandu nepotis de-cessisset, pucro, post avi mortem in nullam sortembonorum nato, ab inopia Egerio inditum nomen. Lu-cumoni contra, omnium heredi bonorum, quum divi-tiae iam aniinos facerent, auxit ducta in matrimo-niuinTanaquil, summo loco nata, et quae haudfacileiis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quaeinnupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, ex-sule advena ortum, ferre indignitatem non potuit;oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummo-do virum honoratum videret, consilium migrandi abTarquiniis ccpit. Koma est ad id potissimum visa.ln novo populo, ubi omnis repentinaatque exvirtutenobilitns sit, futurum locum forti ac strenuo viro:regnasse Tatium Sabinum: arcessitum in regnumNumain a Curibus: et Ancum Sabina matre ortum,nobilcmque una imagine Numae esse. Facile per-suadet, ut cupido bonorum, et cui Tarquinii maternatantuin patria esset. Sublatis itaque rebus commi-grant Komam. Ad laniculum forte ventum erat, lbiei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis de-missa leniter alis, pileum aufert: superque carpen-tum cum magno clangore volitans, rursus, velut mi-nisterio diiinitus missa, capiti apte reponit: iudesublimis abiit. Acecpisse id augurium laeta diciturTanaquil, perita, ut vulgo Etrusci, coelestium prodi-giorum midier. Excelsa et alta sperarc complexavirum iubet: cam alitem ea regione coeli et eius deinuntiam venisse: circa summum culmen hominis au-spicium fecisse: levassc humano superpositum capitidecus, ut divinitus eidem redderet. Ilas spes cogi-tationesque secum portantes, urbem ingressi sunt;