397
LIBROR. DEPERD.
beneficio eius Marcellus frui non potuit, a Cn. Maglo Cilonecliente suo Athenis occisus. Recensum egit, quo censa sunt ci-vium capita centum quinquaginta millia. Profectusque in Hispa-niam adversus Cn. Pompeium, multis utrimque expeditionibusfactis, et aliquot urbibus expugnatis, summam victoriam cummagno discrimine ad Mundam urbem consecutus est. PompeiusSextus elingit.
CXVI.
(y. Caesar ex Hispania quintum triumphum egit. Et, quum plu-rimi maximique honores ei a senatu decreti essent, inter quos utPater Patriae appellaretur, et, sacrosanctus ac dictator in perpe-tuum esset, invidiae causam adversus eum praestitere, quod se-natui deferenti hos honores, quum ante aedem Veneris Genitricissederet, non assurrexit; et quod a M. Antonio consule collega,suo, inter Lupercos currente, diadema capiti suo impositum iasella reposuit: et quod Epidio Marullo et Caesetio Flavo tribu-nis plebis invidiam ei tanquam regnum affectanti moventibus,potestas abrogata est. Ex iis causis conspiratione in eum facta,cuius capita fuerunt M. Brutus, et C. Cassius, et ex Caesarispartibus D. Brutus et C. Trebonius, in Pompeii curia occisus estviginti tribus vulneribus, occuputumque ab interfectoribus eiusCapitolium. Oblivione deinde caedis eius u senatu decreta, obsi-dibus Antonii et Lepidi liberis acceptis, coniurati a Capitoliodescenderunt. Testamento Caesaris heres ex parte dimidia in-stitutus C. Octavius , sororis nepos , et in nomen adoptatus est.Caesaris corpus, quum in campum Martium ferretur, a plebe an-te Rostra crematum est. Dictaturae honos in perpetuum subla-tus est. C. Amatius, humillimae sortis homo, qui se C. Mariifilium ferebat, quum apud credulam plebem seditiones moveret,necatus est.
CXVII.
C/. Octavius Romam ex Epiro venit, (eo enim illum Caesarprae-miserat, bellum in Macedonia gesturus) ominibusque prosperisexceptus etiam nomen Caesaris sumpsit. In confusione reruraac tumultu Lepidus pontificatum maximum intercepit. Sed M.Antonius consul, quum impotenter dominaretur , legemque depermutatione provinciarum per vim tulisset, et Caesarem quo-que, petentem, ut sibi adversus percussores avunculi adesset,magnis iniuriis affecisset; Caesar, et sibi, etreipublicae vires aiLversus eum paraturus, deductos in colonias veteranos excitavit.Legiones quoque quarta et Mari ia signa ah Antonio ad Caesa-rem tulerunt. Deinde et complures saevitia M. Antonii, passimin castris suis trucidantis, qui suspecti erant, nd Caesarem de-sciverunt. D. Brutus, ut petenti Cisalpinam Galliam Antonioobsisteret, Mutinam cum exercitu occupavit. Praeterea discur-