Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
380
Einzelbild herunterladen
 

3S0

EPITOMAE

Cimbros infeliciter pugnavit. Legatis Cimbrorum sedem et agros,in quibus consisterent, postulantibus senatus negavit. M. Minu-cius proconsul adversus Thracas prospere pugnavit. L. Cassiusconsul a Tigurinis Gallis, pago Helvetiorum, qui a ci\itate scces-serant, in finibus Allobrogum, cum exercitu caesus est. Milites,qut ex ca clade superaverant, obsidibus datis, ct dimidia rerumomnium parte» ut incolumes dimitterentur, cum hostibus pactisunt.

L XVI.

Jugurtha, pulsus a C. Mario Numidia, auxilio Bocchi, Mauro-rum regis, adiutusest: et, caesis proelio Bocchi quoque copiis,nolente Boccho helluin infeliciter susceptum diutius sustinere,vinctus ah eo et Mario traditus est: in qua re praecipua operaL. Cornelii Sullae, quaestoris Marii, fuit.

LXVII.

M . Aurelius Scaurus, legatus consulis, a Cimbris fuso exercitu,captus est: et, quum, in consilium ab iis evocatus, deterreret©os, ne Alpes transirent Italiam petituri, eo quod diceret, Roma-nos vinci non posse, a Bniorigc, feroci iuvene, occisus est. Abiisdem hostibus Cn. Manlius consul ct Q.. Servilius Caepio pro-consul, victi proelio castrisque binis exuti sunt. 'Militum milliaoctoginta occisa, calonum et lixarum quadraginta, secundumArausionem. Caepionis, cuius temeritate clades accepta erat,damnati bona publicata sunt, primi-post regem Tarquinium; im-periumque ei abrogatum. In triumpho C. Marii ductus aute cur-rum eius lugurtha cum duobus filiis, et in carcere necatus est.Marius triumphali veste in senatum venit, quod nemo ante eumfecerat: cique propter Cimbrici belli metum continuatus percomplures annos magistratus est. Secundo et tertio absens coiv-sul creatus, quartum consulatum dissimulanter captans conse-cutus est. Cn. Domitius pontifex maximus populi suffragiocreatus est. Cimbri, vastatis omnibus, quae inter Rhodanum etPyrenaeum sunt, per saltum in Hispaniam transgressi, ibiquemulta loca populati, a Celtiberis fugati sunt: reversique iu Gal-liam, bellicosis se Teutonis coniunxerunt.

LXVIII.

Antonius praetor in Ciliciam maritimos praedones persecu-tus est. ^ C. Marius consul summa vi oppugnata a Teutonis etAmbronibus castra defendit: duobus deinde proeliis circa AquasSextias eos hostes delevit, in quibus caesa traduntur hostiumducenta millia, capta nonaginta. Marius absens quintum consul