306 T . LIVH L. XLV. C. 44. [TJ.C.585. A.C. 16 7 -]
esset, navos longae viginti assignarentur, quibus ute-retur, donec ad classem, dono datam ei, rex perve-nisset. L. Cornelius Scipio ne ab eo abscederet, sum-ptumque ipsi et comitibus praeberet, donec navemconscendisset. Mire laetum ea benignitate in se po-puli Romani regem fuisse, ferunt: munera sibi ipsiomi non sisse; filium iussisse donum populi Romaniaccipere. Haec de Prusia nostri scriptores. Poly-bius, eum regem indignum maiestate nominis tanti,tradit; pileatum, capite raso, obviam ire legatis so-litum, libertumque se populi Romani ferre; et ideoinsignia ordinis eius gerere. Romae quoque, quumveniret in curiam, summisisse se, et osculo limen cu-riae contigisse: et deos servatores suos senatum ap-pellasse, aliamque orationem, non tam honorificamaudientibus, quam sibi deformem, habuisse. Mora-tus circa urbem triginta haud amplius dies inregnumest profectus, actumque in Asia bellum * * *.