332
T. LIVII [U. C. 585. A. C. 167 .]
lavit, Ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec sa~tis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemi-lium non iuberent triumphare, in posterum diem dif-ferrent, et mane eam rem agerent. Integro sibi diead causam eam orandam opus esse. Quum tribunusdicere eo die, si quid vellet, iuberet, in noctem remdicendo extraxit, referendo admonendoque, Exactaacerbe munia militiae.; plus laboris, plus periculi,quam dcsiderasset res, iniunclum; contra in praemiis,in honoribus, omnia artata: militiamque, si talibussuccedat ducibus, horridiorem asperioremque bellan-tibus; eandem victoribus inopem atque inhonoratamfuturam. Macedonas in meliore fortuna , quam mi-lites Romanos, esse. Si frequentes postero die adle-gem antiquandam adessent, intellecturos potentes vi-ros, non omnia in ducis, aliquid et in militum manuesse. Ilis Tocibus incitati, postero die milites tantafrequentia Capitolium compleverunt, ut aditus nullipraeterea ad sulfragium ferendum esset. Intro vo-catac primae tribus quum antiquarent, concursus inCapitolium principum civitatis factus est, Indignumfacinus esse, clamitantium, L. Paullum, tanti belli vi-ctorem despoliari triumpho: obnoxios imperatorestradi licentiae atque avaritiae militari. Nunc nimissaepe per ambitionem peccari. Quid, si domini mili-tes imperatoribus imponantur? In Galbam pro se quis-que probra ingerere. Tandem, hoc tumultu sedato,M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat,Ut de integro eam rem agerent, ab tribunis petere,dicendique sibi ad populum potestatem facerentTribuni, quum ad deliberandum secessissent, victiauctoritatibus principum, de integro agere coepe-runt, rcvocaturosque se easdem tribus renuntiarunt,si M. Servilius aliique privati, qui dicere vellent,dixissent.
XXXVII. Tum Servilius: Quantus imperabor L-