332
T. I H VH [U.C.535.A.C. t6 7 .]
quam consulti ab M. lunio consule Patres, stantibusin comitio legatis, an locum, lautia, senatumque da.rent, nullum hospitale ius in iis servandum censue-runt; egressus e curia consul, quum Rhodii, gratu-latum se de victoria purgatumque civitatis criminadicentes venisse, petissent, ut senatus sibi daretur,pronuntiat: Sociis et amicis et alia comiter atque ho-spitaliter praestare Romanos, et senatum dare con-suesse: Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorumsociorumque numero habendi sint. His auditis, pro-straverunt se omnes humi, consulemque et cunctos,qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plusobesse Rhodiis aequum censerent, quam antiqua me-rita, quorum ipsi testes essent. Extemplo, veste sor-dida sumpta, domos principum cum precibus ac la-crimis circumibant, orantes, ut prius cognoscerentcausam, quam condemnarent.
XXI. M'. Iuventius Thalna praetor, cuius intercives et peregrinos iurisdictio erat, populum adver-sus Rhodius incitabat: rogationemque promulgave-rat, Ut Rhodiis bellum indiceretur: et ex magistrali-bus eius anni deligerent, qui ad id bellum cum classemitteretur, se eum sperans futurum esse. Huic actio-ni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis ad-versabantur. Sed et praetor novo maloque exemplorem ingressus erat, quod, ante non consulto senatu,non consulibus certioribus factis, de sua unius sen-tentia rogationem ferret, Vellent, iuberenlne, Rho-diis bellum indici? quum antea semper prius senatusde bello consultus esset, deinde ex auctoritate Pa-trum ad populum latum; et tribuni plebis, quum itatraditum esset, ne quis prius intercederet legi, quamprivatis suadendi dissuadendique legem potestas fa-cta esset; eoque persaepe evenisset, ut et, qui nonprofessi essent se intercessuros, animadversis vitiislegis ex oratione dissuadentium, intercederent; et,