Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
324
Einzelbild herunterladen
 

324

T. LIVII [U. C. 58i. A. C. 1 G 8 .]

laetitiam geminarent: Persea regem in potestatemconsulis venisse. Dimissis legatis disceptatum interPisanos Lunensesque legatos: Pisanis querentibus,agro se a colonis Romanis pelli; Lunensibus affir-mantibus, eum, de quo agatur, ab triumviris agrumsibi assignatum esse. Senatus, qui de finibus cogno-scerent statuerentque, quinqueviros misit, Q,. Fa-bium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, X. Sem-pronium Muscam, L. Naevium Balbum, C. Appule-ium Saturninum. Et ab Eumene et ab Attalo et abAthenaeo fratribus, communis legatio de victoriagratulatum venit. Et Masgabae, regis Masinissaefilio, Puteolis nave egresso, praesto fuit, obviammissus cum pecunia, L. Manlius quaestor, qui llomameum publico sumptu perduceret. Advenienti extem-plo senatus datus est. Is adolescens ita locutus est,ut, quae rebus grata erant, gratiora verbis faceret.Commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephan-tos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus inMacedoniam misisset. Sed duas res ei rubori fuisse:unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quaead bellum opus essent, et non imperasset: alleram,quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissammeminisse, regnum a populo Romano partum auctum-que et multiplicatum liabere: usu regni contentumscire, dominium et ius eorum, qui dederint, esse. Su-mere itaque eosdem, non se rogare, aequum esse, nequeemere ea ex fructibus agri ab se dati, quae ibi prove-niant. Id Masinissae salis esse, et fore, quod populeRomano superesset. Cum iis mandatis a patre pro-fectum postea consecutos equites, qui devictam Mace-doniam nuntiarent, gratulalumque senatui iubcrenlindicare, tantae eam rem laetitiae patri suo esse, utRomam venire velit, lovique Optimo Maximo in Ca-pitolio sacrificare, et grates agere: id, nisi molestumsit, ut ei permittatur, ab senatu petere,