Lid. XLV. Cap. 2. 3. [U. C.S84.A.C. i(i8.] 313
resistere, in Macedoniam mitterentur, subduci, et innavalibus collocari: socios navales, dato annuo sti-pendio, dimitti, et cum his omnes, qui in consulisverba iuraverant: et quod militum Corcyrae, Brun-disii, ad mare superum, aut in agro Larinati esset,(omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cumquo, si res posceret, C.Licinius collegae ferret opem)hos omnes milites dimitti placuit. Supplicatio proconcione populo indicta est, ex ante diem quintumIdus Octobres cum eo die in quinque dies.
III. Ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva etP. Decius, nuntiarunt, exercitum Illyriorum caesum ;Gentium regem caplum, in ditione populi Romani etIllyricum esse. Ob eas res, gestas ductu auspicioqueL. Anicii praetoris, senatus in triduum supplicatio-nes decrevit: sine dilatione edictae a consule sunt inante quartum et tertium et pridie Idus Novembres.Tradidere quidam, legatos lthodios, nondum dimis-sos, post victoriam nuntiatam, velut ad ludibriumstolidae superbiae, in senatum vocatos esse. Ibi Age-polim principem eorum ita locutum: Missos esse le-gatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Perseafaciendam ; quod id bellum grave atque incommodumGraeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Roma-nis esset. Fortunam perbene fecisse, quando, finitoaliter bello, gratulandi sibi de victoria egregia Roma-nis opportunitatem dedisset. Haec ab Rhodio dicta.Responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatiumGraeciae, neque cura impensarum populi Romani, sedpro Perseo legationem eam misisse. Fiam, si ea fuis-set cura, quae simularetur, tum mittendos legatosfuisse, quum Perseus, in Thessaliam exercitu inducto,per biennium Graecas urbes, alias obsideret, alias de-nuntiatione armorum terreret. Tum nullam pacis abllhodiis mentionem faciam. Postquam superat os saltustransgressosque in Macedoniam Romanos audierint,