Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
308
Einzelbild herunterladen
 

30 S

T, LIVII [V. C. 6Sa. A. C. 168.]

auxilii tentata, ad quos nequicquam miserat legatos,in concionem processit, Philippum secum filium ha-bens : ut et ipsos Amphipolitanos, et equitum pedi-tumque, qui aut semper secuti, aut fuga eodem delatierant, adhortando animos confirmaret. Sed aliquo-ties dicere incipientem quum lacrimae praepedis-sent; quia ipse dicere nequiit, Euandro Cretensi edi-tis, quae agi cum multitudine vellet, de templo de-scendit. Multitudo, sicut ad conspectum regis fle-tumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacii-maveratque, ita Euandri orationem aspernabatur:©t quidam ausi sunt media ex concione succlamare:Abite hinc,ne,qui pauci supersumus,propter vos pere-amus. Horum ferocia vocem Euandri clausit. Reiinde domum se recepit, pecuniaque et auro argento-que in lembos, qui in Strymone stabant, delatis, etipse ad flumen descendit. Thraces, navibus se com-mittere non ausi, domos dilapsi, et aliae militarisgeneris turbae: Cretenses spem pecuniae secuti: et,quoniam in dividendo plus offensionum, quam gra-tiae, erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripadiripienda. Ab hac direptione quum per tumultumnaves conscenderent, lembum unum in ostio amnismultitudine gravatam merserunt. Galepsum eo die,postero Samothracam, quam petebant, perveniunt.Ad duo millia talentum pervecta eo dicuntur.

XLVI. Paullus, per omnes deditas civitates di-missis, qui praeessent, ne qua iniuria in nova pacevictis fieret, retentisque apud se caduceatoribus re-gis, P. Xasicam, ignarus fugae regis, Amphipolimmisit eum modica peditum equitumque manu: simulut Sinticen evastaret, et ad omnes conatus regis im-pedimento esset. Inter haec Meliboea a Cn. Octaviocapitur diripiturque: ad Aeginium, ad quod oppu-gnandum C11. Anicius legatus missus erat, ducenti,eruptione ex oppido facta, amissi sunt, ignaris Aegi-