Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
295
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XUV. Cap. 35. [U.C.584.A. C. if,8.] 205

aliter cavati, paullo plus quam mille passus patebat.Ibi in medio, spectantibus utrimque ex vallo castro-rum hinc rege, hinc consule cum suis legionibus, pu-gnatum est. Missilibus procul regia auxilia meliuspugnabant; cominus stabilior et tutior, aut parma,aut scuto Ligustino, Romanus erat. Meridie ferereceptui cani suis consul iussit. Ita eo die direm-ptum proelium est, haud paucis utrimque interfectis.Sole orto postero die, irritatis certamine animis,etiam acrius concursum est: sed Romani, non ab histantum, cum quibus contractum certamen erat, sedmulto magis ab ea multitudine, quae disposita in tur-ribus stabat, omni genere missilium telorum ae saxismaxime vulnerabantur. TJbi propius ripam hostiumsubissent, tormentis missa etiam ad ultimos perve-niebant. Multo pluribus eo die amissis, consul paul-lo serius recepit suos. Tertio die proelio abstinuit,degressus ad imam partem castrorum, veluti per de-vexum in mare brachium transitum tentaturus. Per-seus, quod in oculis erat, [ id tantum cogitans, ad repellen-dum eaparte hostem omnem curam intendebat, nihil aliud solli-citus. Inierim P. Nasica cum attributa sibi manu versus mareHeracleum profectus, postquam eo pervenit, iussis corpora cu-rare militibus, noctem exspectavit. Tum vera consulis mandatapraecipuis ducum exposuit, ac primis se intendentibus tenebris,flexo ad montem itinere, ad Pythium, ut imperatum erat, copiassilentio ducit. -Ubi ventum ad summum cacumen est, v quod de-cem amplius stadia in altitudinem assurgit, fatigatis militibusaliquid requietis datum. Hoc iugum, ut ante dictum est, Medon,et Histiacus, et Theogenes a Perseo missi cum quinque millibusMacedonum obtinebant: sed tanta negligentia regiis ducibuserat, ut nemo adventare Romanos senserit. Sopitos aggressusNasica de ingo facile deiecit, si Polybio fides. Ipse enim Na-sica in epistola ad aliquem regam longe aliter rem narrat.Montem arduo ascensu fuisse, sed incustoditum , ita ut saltumoccupare nullo negotio potuisset, nisi transf uga Cretensis exiis, (pios sccum ducebat, ad Persea cucurrisset, cumque docuis-set, quid ageretur. Regem ipsum quidem mansisse in castris ,sed misisse duo Macedonum, decem auxiliarium millia, Metio-