Druckschrift 
5 (1829) Lib. XXXIX - XLV
Entstehung
Seite
292
Einzelbild herunterladen
 

292

T. LIVII [IT. C. 584. A. C. 160.]

pe adorti hostes, vel pauci plurcs vexabant. Itaqueex matutina statione ad meridiem decedi, et in post-meridianum succedere alios iussit: ita nunquam fa-tigatos recens hostis aggredi poterat.

XXXIV. Haec quum ita fieri placere, concioneadvocata, pronuntiasset, adiecit urbanae concioniconvenientem orationem. Unum imperatorem in ex-ercilu providere et consulere, quid agendum sit, debe-re , nunc per se, nunc cum iis, quos a dvo carit in con-silium: qui non sint advocati, eos nec palam, nec se-creto iaclare consilia sua. Militem haec tria curaredebere, corpus ut quam validissimum et pernicissimumhabeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia:cetera scire de se diis immortalibus et imperatori suocurae esse. In quo exercitu milites consultent, impe-rator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salu-tare esse. Se, quod sit officium imperatoris, provisibrum, ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat. Il-los nihil, quid futurum sit, quaerere: ubi datum si-gnum sit, tum militarem operam navare. Ab his prae-ceptis concionem dimisit; vulgo etiam veteranis fa-tentibus, se illo primum die, tanquam tirones, quidagendum esset in re militari, didicisse. Non sermo-nibus tantum his, cum quanto assensu audissent ver-ba consulis, ostenderunt; sed rerum praesens effe-ctus erat. Neminem totis mox castris quietum vide-res: acuere alii gladios: alii galeas bucculasquc,scuta alii, alii loricas tergere: alii aptare corpori ar-ma, experirique sub his membrorum agilitatem: qua-tere alii pila, alii micare gladiis, mucronemque in-tueri: ut facile quis cerneret, ubi primum conserendimanum cum hoste data occasio esset, aut victoriaegregia, aut morte memorabili finituros bellum. Per-seus quoquo quum , adventu consulis simul et verisprincipio, strepere omnia moverique apud hostes,relut novo bello, cerneret, mota a Phila castra in ad